Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. XL. Adhuc de incomparabili astutia, & malitia sacrilegorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
SED neque tales Herodianæ vulpeculæ, aut Pharaonis macri | |
boves, omnia pinguia & virentia devorantes, & nullum | |
saturitatis vestigium relinquentes, sine pœna evadent. | |
Spiritus effugiet fictum. | Dicit enim scriptura, quod Spiritus sanctus effugiet |
fictum. Immo terribilius adiicit. Væ duplici corde, | |
Væ duplici corde. | & labiis sceleratis, manibus malefacientibus, & peccatori |
ingredienti terram duabus viis, quæ oblique euntibus | |
videntur rectæ, sed celerius & periculosius gradientem, perducunt | |
in laqueum, & perditionem. Vovent, & reddunt | |
Ecclesiæ bona, sed simulato corde: vt ficta aliqua ratione ea repetant ad profanos | |
vsus, & hæreditate possideant, ac distribuant in generationes. Quam autem grande | |
Malum grande. | malum hoc sit, semel Deo, quod voverit, aut retinere, aut repetere, vel mortifera |
Ananias Sapphira occiduntur. | prævaricatione vsurpare, exemplo sunt Ananias, & Sapphira: quos de pretio |
agri quadam partem infideliter subtrahentes, non solum vox Apostolica, tanquam | |
divini juris pervasores increpuit: sed etiam severitas justitiæ cœlestis occidit. | |
Beatus denique Petrus non solum fraudis vitio memoratum Ananiam dixit obnoxium, | |
Verbum beati Petri terribile. | quin etiam cor eius a Satana pronuntiavit impletum, dicens: Anania cur |
implevit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui sancto, vt fraudares de pretio agri ? | |
nonne manens tibi manebat, & venundatum in tua erat potestate ? Qui vtique fecisti | |
hoc, non hominibus mentitus es, sed Deo. Si quis igitur rem Domino iam | |
devotam, carnali victus illecebra, crediderit denuo reposcendam, non est legitimus | |
Invasor divini juris | rei suæ possessor, sed divini juris invasor: & ideo qui surabatur, amplius non |
furetur: ne pro tantillula substantia ( arguente, & prædicente conscientia ) irrevocabilem | |
infamiam, & detestabile nomen ( quod Gothico vulgari Kirkietiuf dicitur) | |
Filii emendent errata parentum. | incurrant, & demum apud inferos horrorem, & cruciatum: quem vtique etsi |
tam sceleratorum Principum filii, sacrilegam impietatem detestantes, & omnia | |
probissime agentes, evadere potuerint: tamen ossensæ divinitati, | |
& læsæ Ecclesiæ necessario erit satisfaciendum: vt rebus, & personis | |
juxta veterem religionis integritatem, legitime restitutis, | |
Rapacitas paterna. | in se, & sobole secutura sint securiores: |
alioquin paterna rapacitas redundat in filios | |
filiorum. Habet & Plato in prima | |
epistola contra tyrannum | |
hoc carmen: | |
Heu miser hic perii, nullis suffultus amicis. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>