erga filios, quo eos efficiunt torpentes, ignavos, & effœminatos, Plato ipse in Gorgia | Indulgentia nimia perniciosa. |
amplissime execratur. Immo & horribile flagellum subditi sufferunt, quoties eis |
Princeps lascivis, effœminatisque moribus educatus, offertur habendus. Qualem | Flagellum horribile. |
enim justitiam oppressis, qualem compassionem afflictis, quale denique virtutis exemplum |
aliis vnquam præbebit ? qui prius imperium cum vitio sumpsit, quam scire potuit, |
aut voluit, quam ardua virtutis via principatus fit acquirendus, ac omni |
modestia manutenendus. |
|
|
De similitudine artium. |
CAP. V. |
|
NAM sicut Musicus consonantibus choris efficit dulcissimum |
melos, ita dispositis congruentibus accentibus, metrum |
novit decantare Grammaticus. Est Grammatica magistra | Grammatica. |
verborum, ornatrix humani generis, quæ per exercitationem | Reges barbari grammatica non vtuntur. |
pulcherimæ lectionis, antiquorum nos cognoscitur |
juvare consiliis. Hac non vtuntur barbari Reges: apud legales |
dominos manere cognoscitur singularis, arma enim & reliquæ |
gentes habent: sola reperitur eloquentia, quæ Romanorum | Eloquentia Romanorum. |
dominis obsecundat. Hinc oratorum pugnam Civilis |
juris classicum canit: hinc cunctos proceres nobilissima disertitudo commendat. |
Qua de re P. C. curam habeatis, vt scholæ præceptores, tam Grammaticus |
quam Orator, necnon Iuris civilis expositor, commoda sui officii percipiat sine diminutione. | Tempus semestre solvendi magistris. |
Et ne aliquid relinquatur incertum, mox vt sex menses exempti fuerint |
statutæ summæ consequantur predicti magistri mediam portionem: residua vero |
queYWquæYanni tempora cum annonarum debita redhibitione claudantur, ne cogantur de alieno | Afflictio præceptorum. |
pendere fastidio, cui piaculum est, vel horarum aliquo vacasse momento &c. Nam |
si opes nostras scenicis pro populi collectione largimur, qui necessarii non sunt: | Comœdiæ hic taxantur. |
quanto magis illis sine dilatione præbenda sunt ? per quos & honesti mores proveniunt |
& palatio nostro sacuncta nutriuntur ingenia. Hæc autem præsentibus literarum | Ingenia facunda. |
magistris venerando cœtui vestro præcipimus intimari, vt sicut nos agnoscunt |
de suis commodis esse solicitos, ita a se profectus adolescentium enixius noverint nos |
exigendos: vt quandoque ( referente Theoderico Rege II. lib. ) prudentia præditi, |
publicis judiciis, & legationibus, sapientiæ ministerio valeant inservire. Magna | Ars magna contra artifices loqui. |
etenim ars est, contra artifices loqui, & apud illos aliquid dicere, vel agere, |
qui se putant omnia prævidere. Reliqua moderniora, |
ac meliora circa vtilitatem scholarum, digne videri, |
& æstimari possunt apud clarissimum |
virum D. Brunum de |
Hæreticis lib. VI. |
cap. V. |
|