Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XV. De diuersis hominum exercitiis - Cap. XXX. De tibicinibus
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
SVNT quoque tibicines, cornicines, liricines, lyricines passim | Synonima. |
in illis terris: etiam organa hydraulica, quibus amæmo | |
spnus excisatur: quo et Neronem delectatum fuisse Suetonius | |
affirmat. Peritiores tamen talium modulationum artifices, | |
alienigenæ sunt: eoque stipendia merituri, Septentrionales | Tibicines exotici. |
terras ingrediuntur: quæ & larga suscipiunt, atque holpitum | |
more savoribus incolarum recipiuntur, maxime ab | |
Principibus, vt in equestri expeditione acutiore tubarum | |
sono homines, & equos ad hostiles insultus excitent: homines | |
tanquam horribili præconis monitu: & equos veluti naturæ instinctu leroclter | |
provocatos, quemadmodum Propertio placet. | |
Buccina cogebat priscos ad arma Quirites. | |
Et Virgilio: | |
Tyrrhenusque tubæ mugire per æthera clangor. | |
Hæc enim a Tyrrhenis prædonibus inventa dicitur, cum difficile per oras maritirnas | Buccina convocatur armati. |
dispersi vento obstrepente ad prædam poterant convocari. Hinc postea bellicis certaminibus | |
adhibita est, ad denuntianda signa bellorum, vt vbi præco præ tumultu | |
exaudiri non poterat, sonitus tubæ clangentis attingeret, teste Virgilio superius allegato: | |
At tuba terribili sonitu. Cujus varius sonus editur, vt bella committantur, | Dirediones tubarum. |
interdum vt insequantur fugientes, interdum vt canatur receptui. Cæterum fistularum, | |
aut chordarum lenocinium in hebetandis ferocibus animis virorum fortium, | |
etiam in conviviis, parum essicax adhibetur. Adeo ponderosissimæ severitaris | |
sunt, qui militiam amplectuntur, vt Marte non Musa, lorica non ludo pulchriris | Severi milites. |
se delectari testentur, in omnibus æque pertjnacem animi rigorem observantes. Immo | |
plerunque accidit, vt tibicines, qui hujusmodi militares viros dulcioribus sonis | Tibicines iportuni cæduntur. |
recreare gestiunt, ni moniti præcaverint, celeri eorum severitate lædantur. Adeo obseratas | |
aures muniunt, vt nulli penitus dulcisonæ pateant voluptati. Facile tamen in | |
gratiam redeunt, dum dulces tibias horribiliore tubarum sono commutant, Tragica | Vitiges rex Gothorum. |
canentes. Quid autem bellicosissimus Gothorum Rex Vitiges de tubis omnibus Gothis | |
senplerit, Cassiodorus his verbis fideliter lib. X. attestatur: Non enim in cubilis | |
angustris, sed in campis late patentibus electum me esse noveritis: nec inter blandlentium | Rex Martius bellator. |
delicata colloquia, sed tubis concrepantibus sum quæsitus: vt tali fremitu concitatus, | |
desiderio virtutis ingenitæ Regem sibi Martium Gothicus populus inveniret. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>