Aster. | innocuæ evaderent. Nec minore artis excellentia commendatur Aster ille oppidanus |
| apud Solinum, qui Philippo patri Alexandri Magni, sagitta oppido emissa oculum |
Avo triplici sagitta fretus. | ademit dexterum. Erat etiam quidam Avo sagittarius cognomento, promptissima |
| sagittandi opera vtens: dum videret in se arcum sinuosum per adversarium |
| tendi, triplici sagitta fretus, eius impetum prævenit: prima nanque cordis summa tranxfixit, |
| altera mediis digitis impacta successit, tertiam in applicatam nervo sagittam immisit, |
| in nullo cedens prædicto Domitiano. Ita tenso arcu sagittarum vsum noverat |
Senex Biarmiensis. | ad libitum moderari. Fuit & quidam Biarmiensis senex in vltima regione Arctico |
| polo subjecta, adeo in hac arte peritus, vt tensa fortissima ballista, denos nervo |
| calamos adaptaret, atque in hostem, aut quem vellet, rectissimæ dirigere posset. |
Darius. | Nec parva laus Darii ad posteros relicta est, vt in epitaphio eius ostenditur, quod |
| excellentissimus sagittator fuerit, & venator. |
| |
| |
| |
| Adhuc de aliis exemplis eiusdem artis. |
| |
| CAP. IIII. |
| |
Vsus telorum acerrimus. | FVERAT quoque Gothis telorum vsus semper acerrimus: |
| nec alia gens potiore jaculandi peritia vnquam instructa est |
Vis sagittarum. | grandibus, & latis sagittis: quarum duro acumine ita dimicant, |
| vt clypeos jaculis transverberent, galeasque, & loricas |
| perinde ac inermia corpora penetrent: nec alia res hostibus |
| Gothorum vnquam perniciosior fuerat: quorum plurimi |
| adhuc præsenti ævo tam copioso sagittandi vsu callent, |
Pomum. | vt pomum quantumcunque exiguum, baculo certa distantia |
| superpositum, prima spiculi directione feriant. |
Tocho. | Quod cum quidam Tocho de se liberius, quam securius olim polliceretur, Haraldi |
| Regis improbitas filium eius loco baculi, imposito capiti eius pomo, statui imperavit: |
| cui, nisi promissionis autor primo sagittæ conatu pomum impositum excussisset, |
| proprio capite inanis promissionis pœnas lueret. Itaque Tocho in arcto positus |
Vultus aversus. | consilium demendæ a filio formidinis circumspiciens, vultum eius, ne viso telo |
| terreretur, avertit: monuitque, vt æquis auribus, capiteque indeflexo quam patientissime |
| strepitum jaculi venientis exciperet: ne levi corporis motu, efficacissimæ artis experientiam |
Sagittæ tres. | frustraretur. Tribus deinde sagittis pharetra expositis, prima, quam nervo |
| inservit, propositum obstaculum incidit: cui si fortuna caput adolescentis objecisset, |
| hauddubie in patris periculum nati pœna recidisset, spiculique error percussorem |
| percussi exitio sociasset. Interrogatus autem a Rege Tocho, cur plura pharetræ |
| spicula detraxisset, cum fortunam arcus semel duntaxat experiri debuisset, |
Responsio libera. | Vt in te, inquit, primi errorem reliquorum acumine vindicarem, |
| ne mea forte innocentia pœnam, & tua violentia |
| impunitatem experiretur. |
| |