Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIIII. De variis conditionibus aquilonarium populorum - Cap. XII. De differentia legitimorum, & illegitimorum filiorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
CVM magna sit honestas, & securitas propagabilis sacramenti | |
Conjugium honorabile. | conjugalis, quod tam divino quam humano jure ab |
omnibus, qui eo confœderati sunt, honoratur: ideoque tot | |
cærimoniis, testibus, & solennitatibus fit, præcipue inter | |
Septentrionales gentes, vt salva omnium aliarum nationum | |
Conjugia Aquilonarium firmissima. | laudabili consuetudine, vix crediderim sacramentum |
hoc fortiori vinculo, quam in illis regionibus posse firmari. | |
Non enim ignorant, quomodo inter cætera humani | |
Reparatio posteritatis. | generis onera, conjugalis affectus curam præcipuam sibi |
vendicavit. Nec immerito: quia in honore esse meretur, vnde reparatio posteritatis | |
Error matris transit ad filios. | acquiritur, omne facinus autores solos insequitur, error matris transit ad filios, & |
novæ infelicitatis eventus, fit dedecus proprium, scelus alienum. Ideoque (vt dictum | |
est ) jura nexum conjugii tanta cautela præcipiunt custodiri, vt crimen sit magnum | |
Adulteri pestilentissimi. | conscientiæ, alienos affectus in reverentia non habere. Nec parentes truculentiorem |
inimicum reputant, quam omnem hominem illum, qui domesticæ eorum pudicitiæ, | |
& irreparabili honestati insidiatur. Ideoque talem lege, & vltione persequi non desinunt, | |
donec læso honori quomodolibet satisfieri possit. Cuncta quidem jura detestantur | |
Scelera detestantur. | scelera, sed ea maxime execrantur, quæ domesticam maculant gloriam, & excitant |
Horrore cunctis ingerunt fornicatores. | infamiam, nullo ævo, ordine, aut modo delendam. Horror est genti sentire |
fornicatores, horribilius illis conversari: sed detestabilissimum omen sic genitæ proli eveniet, | |
vt nunquam, vel rarissime, etiam si filius Principis sit, aut cujuscunque nobilis, | |
nisi illegitimus, & per hoc quasi infamis, ab omnibus meretur reputari. Nec | |
Conditio gravissima. | illi ad ætatem maturam pervenienti militare fastigium creditur, nec judicis officium |
exhibetur, aut testimonium deferendum permittitur, etiam si Principis autoritate ob | |
heroica militaria gesta legitimitate donetur. Ideoque de patre impio conqueruntur filii | |
(vt Ecclesiastici cap. XLI. dicitur ) quoniam propter illum | |
sunt in opprobrio. | |
De eodem. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>