Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIIII. De variis conditionibus aquilonarium populorum - Cap. VII. De Equitibus auratis, & eorum iuramento
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
FACTA igitur juxta præmissas cærimonias (apud Deum | |
& homines, omni ævo commendabiles)coronatione, ipse | |
Rex secundum formam antiquarum legum regnorum | |
suorum, nova privilegia diverso hominum statui, quatenus, | Privi legia dantur. |
& quibus opus sit, liberaliter concedit, vel pridem | |
ab antecessoribus suis concessa restaurat, & auget. Demum | Insignia militum auratorum. |
milites auratos, feudis abundanter distributis, cingulo, | |
& ense, ac clypeo præstitis, tali tamen interveniente juramento, | |
in manibus alicujus Prælati assistentis facto, | |
creat: Ego. N. opto mihi ita Deum propitium, & beatam Virginem, ac sanctum | Iuramentum militis aurati. |
Ericum, quod volo juxta extremum meum posse per vitam, & bona mea defendere | |
fidem Catholicam, & sanctum Evangelium, & tenere, ac protegere Ecclesiam, & | |
eius ministros in sua libertate, & immunitate, & stare contra omne quod iniquum | |
est, & confortare pacem, & justitiam, & defendere pupillos & orphanos, virgines, | |
viduas & pauperes, & fore fidelis & securus meo Regi, & regno, seu patriæ | |
meæ, & juste exhibere & exercere meum militarem statum ad honorem Dei, secundum | |
vltimum posse meum. Sic me Deus adjuvet, & omnes Sancti eius. Amen. | Iuramentum strictissime observandum. |
Hocque juramentum adeo fideliter, & stricte observare solebant, vt audita proclamatione | |
belli contra hostes fidei, maxime schismaticos Moschovitas in Orientali limite | Moschovitæ schismatici. |
regni Suetiæ, & Finlandiæ, immo & a Summis pontificibus prædicata Cruciata | |
contra Turcas, illico propriis expensis, armata & valida manu alacriter prælia Domini | |
bellaturi sese in expeditionem contulerunt, vel ad terram sanctam peregrinantes, | |
accepto ad sepulchrum Christi militiæ cingulo, se in numerum fidelium armatorum | Cingulum militiæ. |
contra eosdem Turcas pro religione præliaturi, voluntarie immiscuere: quo | |
plerunque evenit, vt gloriosi victores redirent in terrenam patriam, & tandem coronam | |
suscepturi, in patriam cœlestem ac sempiternam. Estque notatum in annalibus | |
Germaniæ per Albertum Crantzium lib. VII. cap. IX. & sequentibus, conira | |
Saracenos terram sanctam occupantes, geminum exiisse validissimum exercitum, | |
equestrem pedestremue, & navalem, voluntana militia pro majori parte | |
pugnaturum: & ii erant e Dania, Frisia, Hollandia, Zellandia, | |
Flandria, Francia, Hispania, & Anglia: | |
magnaque victoria feliciter peracta, pro | |
majori parte in sua quisque | |
commemorantur | |
rediisse. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>