Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIII. De agricultura et humano victu - Cap. L. Adhuc de Pictoribus Aquilonarium regionum - Cap. LI. De admirabili effectu excellentium picturarum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
QVANTVM ad pictoriam artem attinet, rari sunt in toto | Pictores rari in Aquilone. |
Septentrionem exquisiti, vel excellentes pictores: non quia | |
ingenio carere credantur, sed quoniam ad artem non aptantur. | |
Naturali tamen ingenio ita quidam pollent, vt pura | |
simplicitate picturarum, quasi monstrando elucident apertissimam | |
historiæ, vel rerum proprietatem: vti celebris, ac | |
clara memoria adhuc habetur de quodam Augustino Vastenensi: | Augustinus pictor Vastenensis. |
qui tam devota, quam admiranda spectacula de passione | |
CHRISTI, & sacris mysteriis circa annos Domini | 1500. |
M. D. vbique arte, & pietate florens, & moriens reliquit. Habeo tamen pro verisimili, | |
quod hac corrupta ætate sensati principes illarum regionum, vt in stucturis | |
sunt magnifici, ita & in hac arte, & honestis imaginibus inspiciendis, potiusquam | |
in turpibus admittendis, sunt animati, exemplum a gloriosis Regibus veteris | |
ævi trahentes: qui virtutibus heroicis, ac clarissimis rebus intenti, nusquam deprehenduntur | |
nudas hominum imagines, præsertim mulierum, quacunque excellentia | Nudæ mulierum imagines quasi infames picturæ habentur in Aquilone. |
depictas, & suis aspectibus præsentatas admisisse, vel vt eorum subditis ostenderentur, | |
sub pœna permisisse. Admirabili etenim verecundia populus earum frigidarum | |
regionum, & castitatis observatione tenetur, vt ne signum quidem appareat, | |
vnde excitari poterint ad brutalem lasciviam, & commixtionem: qualem vt | |
Lutherani in hæretici omnium impurissimi statuerent, nudas, turpesque figuras connivente | |
superiori potestate, sub excellentia picturarum, & admiratione artis introduxerunt: | |
quæ licet-plures honestas personas turbarunt, nunquam tamen naturalem pudorem | Impudicæ imagines constantes non turbant. |
in gente castis moribus instituta, extinguere valuerunt, immo nec impio ferro, | |
flamma, vel exquisitis torturis pudicitiam violare mulierum, aut oblatione munerum | |
evertere castitatem, quemadmodum superius lib. V. in aliquot capituli. versus | |
finem reperitur ostensum, & sequenti lib. cap. IIII. | |
De admirabili effectu excellentium picturarum. | |
CAP. LI. | |
CVM autem multa sint in disciplinis & artibus, quæ nullis | |
præceptis edoceri possunt, immo etiam vix ea propriis verbis | |
exprimi, quæ magno ingenio sublimes viri, alta cogitatione, | |
diurnoque vsu adepti sunt: ideoque recurrendum | Pictorum ars. |
est ad intimum eximiorum pictorum opificium, qui animi | |
affectus penicillo, vmbra, lumine, ac colorum varietate rectius | |
exprimere, & tutius patefacere possunt. Non enim satis | |
est, pictorem corporum tenus laborare, sed animi quoque | |
sensus, vt exprimat omni cura, omnique diligentia innitatur | |
oportet, quemadmodum plurimi ( teste Plinio), aliique artium inventores, excellentes | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>