Cynica Diogenis secta odiosa. | lætantur. Sunt enim pudore bono, St verecundia casta firma, vt nunquam hanc |
| Diogenis Cynicam sectam sequantur. Miserimi ergo arbitrandi sunt n aliis terris, |
| qui supremam quasi voluptatem habent in inspectione nudarum imaginum fœminei |
Caro propria satis potens est in hominis perditione. | sexus, quasi interior caro non sufficeret in dericiendo homine in mille tentationes, |
| fragilitate sua tandem collapsuro, nisi & externæ augerentur provocationes. |
| |
| |
| |
| De diversis modis coquendi salis. |
| |
| CAP. XLIII. |
| |
Modus coquendis salis. | QVAM varius, & inusitatus modus coquendi salis servetur |
| apud Septentrionales populos, sequentibus indiciis exponetur. |
Norvegiani. | Norvegiani littus Oceani inhabitantes, sal decocturi, |
| findunt cavantque longissimas pinus, vel abietes, restibus |
| fortissimis, quasi circulis eas iterum numero sufficienti |
| resartientes: atque saxis alligatis, illas in profundum, foraminibus |
Aqua salsior in fundo maris. | in arborum extremitatibus, vt salsior aqua ingrediatur, |
| relictis, immergunt, canale propius quo poterint, |
| juxta littus pluribus officinis extructis obfirmantes, vnde aqua |
| e profundo ingressa, extrahi possit, atque in caldare supposito igne lento, transfundi, |
| decoqui, & in sal converti. Quod hyeme coquitur, firmius est æstivo sale: |
Sal hyemale firmius, æstivale mollius. | quia hoc molle, & fluidum: aliud vero asperum reperitur. Et licet in hoc regno |
| Norvegiæ tam ad domesticum vsum, quam quæstuosum extraneorum lucrum conficitur, |
| & emittitur: tamen ita insulsæ sunt carnes, & pisces, vt vel opera data id fieri |
Carnes semiputres in Norvegia frequentius habentur. | credatur, vel tanta inclemenna cœli syderumque videatur, vt nusquam non semiputres |
| habeantur. Apud Sueones vero, sive Suecos, & Gothos, nulla fit decoctio |
| salis: non quia e fundo maris extrahi non possit aqua falsa, sed quia gens aliis rebus |
| abundans, facilius exoticum sal comparat, quam superfluis expensis id decoquat |
Sal exoticum. | in littore suo. Adventu enim grandium navigiorum Hollandiæ, ac Germaniæ |
Montes salis. | ab Hispanicis, & Gallicis, ac Britannicis portubus, Vlysbonico præsertim & Brovaso |
Vrelisca, & Bochna. | portu, sal acceptum justo pretio venundatur. In Polonia vero montes profundissimi |
| salis sunt, præsertim in Vrelisca, & Bochna: vbi videndi causa M. D. |
Loca profundissima. | XXVIII. quinta Ianuarii, transcensis L. scalis sui, & vidi in profundioribus locis |
Minera salis opulenta. | laboratores nudos, ob calorem, ferreis instrumentis eruere opulentissimum thesaurum |
| salis, |
| |