|
CAPIATVR farinam cribro non excussa tritici communis, |
vel hordei: inde enim melior fit cervisia. Fiat pasta, & ingeratur | Modus Aethiopum cervisia conficiendi. |
fermentum, veluti conficitur panis cibarius: maneat |
dicta pasta per decem dies, antequam coquatur: sed quotidie |
bene misceatur, & inspergatur singulis diebus exigua farina |
vsque ad decimum diem, ita vt dicta pasta acescat. Post decimum |
diem fiat inde panis: coquatur in furno, & fiat biscotus: |
cum acuerit: frangatur in frusta, & ponatur in vrna, superponendo |
pauxillum hordei germinati: impleatur dicta | Hordeum germinatum. |
vrna aqua: bene obturetur vsque in triduum. Post aperiatur, & manus protendatur vsque |
ad fundum vrnæ, miscendo optime, infringendo, & liquefaciendo biscoctum panem, |
qui non fuerit ab aqua liquefactus. Deinde statim ingeratur panis e hordeo factus | Panis hordeaceus. |
eodem die, incidendo in offas: & iterum immittatur hordeum germinatum, plusquam |
prius: sed tamen oportet diligenti vti mensura, & ordine, pro quantitate cervisiæ: | Cervisia quando insipida. |
quod nisi factum fuerit, cervisia fiet asperi, & amari saporis: si vero parcius immittatur, |
fit insipida, et insulsa. Necesse est igitur vti prudentia, in qua est omnis vis. Et cum |
omnia commixta fuerint, iterum obturanda est vrna, vsque ad quartum diem: inde aperienda, |
& paulatim solidanda per pannum lineum: cumque bene fuerit expressa, & | Transfusio cervisiæ. |
cum fece purgata, infunditur in aliud vas bene purum: & qui volverit bibere eodem, |
hoc est quarto die, poterit, licet insipida fit vsque in vigesimum diem. |
|
|
|
De eadem cervisia alio modo conficienda. |
|
CAP. XXXI. |
|
RECIPIATVR panis biscoctus, & hordeum germinatum, | Panis biscoctus. |
& mittatur in vrnam grandem ( vt supra dictum est ) |
vsque ad tertium diem: deinde capiatur pila magna, melle |
plena, vna cum savis, & cera: postea sumatur magnum vas, | Mel & favuus coquitur. |
quod capiat quintuplicis liquoris plus, quam ceperat olla |
mellis, & bene lavetur: dumque adhuc humidum est, invertitur |
ore inferius demisso, vt fumigetur aridis frondibus olivarum: |
deinde infunditur totum mel prædictæ ollæ: eademque |
olla bis impletur hordeo germinato, & pane biscocto mollito, | Mixtio. |
tantundem aquæ in illud vas, vbi mel positum fuit, immittendo, etiam hordei |
germinati tantum, quantum oportebit. Cumque hæc omnia simul commixta fuerint |
in vase fumigato, cum melle, aqua scilicet, & cervisia prædicta obturetur vehementer | Purgatio cervisiæ. |
creta in triduum: deinde aperiatur, & despumata omni fece, quæ invenitur |
in ore vasis, exprimatur, vt defluat, vt dictum est de superiore potione: panno |
nitido dividatur in diversa vascula pura, & speciosa: quæ bene obturentur. Et quoties | Cervisia melior. |
volunt bibere, aperiunt vnum ex illis vasculis: quo exhausto, alia seriatim aperiuntur. | Fœminæ menstruosæ, & homicidæ at polluti arcentur. |
Et hæc cervisia longe melior est superiore: nam illa durat octo, vel decem |
dies: hæc vero viginti, vel triginta: hæcque fit in locis calidioribus: & vasa pannis |
calidis teguntur: immo arceri debent procul homines scelerati, fœminæ menstruosæ, |
virique, & fœminæ polluti proximo concubitu: quod observatur per totam |
|