Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIII. De agricultura et humano victu - Cap. XIII. De pistrinis, & decoctione panum - Cap. XIIII. De torrendis frugibus, duraturis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
QVIA receptum est apud veteres, quomodo Ceres frumenta | Ceres frumenti in ventrix. |
invenerit, & Pan conspersas fruges coxisse perhibetur: vnde | |
& nomine eius panis est appellatus. Ita & illa prædicata est | Panis a Pan. |
quod reperit, & iste laudatus qui decenter humanis vsibus | |
applicavit. Ideoque videndum hic erit, quæ frugum genera | |
ad hunc necessarium vsum afferuntur, & quibus hoc officium | |
competit apud homines Septentrionales: qui vt in regiones | |
multipiices tam situ, quam moribus distincti differunt, | Regiones separatæ. |
& separati sunt: ita etiam terræ nascentia pro qualitate regionum, | |
& climatum, variata videntur. Quanto igitur magis ad Aquilonem acceditur, | Triticum vbi abundat vel deficit. |
tanto minor tritici vbersas, & major ad Austrum vbilibet invenitur. Sueonibus | |
tamen, sive Suecis, immensa vis tritici, sed major siliginis est concessa. Gothis | Abundantia hordei pro pane & potu. |
vero tam Orientalibus, quam Occidentalibus, vtentibus hordeo & avena, indeficiens | |
abundantia pro cibo & potu propitio numine est largita. Omnium tamen harum frugum | |
vtrobique vsus est. Sed diligentior siliginis præparatio apud Sueones: quorum | Siligo redditur albissima. |
fœminæ ita noverunt purgare siliginem, vt colore, sapore, ac sanitate exuperet frumenti | |
bonitatem. | |
De torrendis frugibus, duraturis. | |
CAP. XIIII. | |
DIEBVS calidissimis ferventei sole, pannos instar velorum | |
navalium, sive ipsa vela, late super faciem terræ, vel planos, | |
ac nudos montes extendunt, ac desuper torrendam frugem | Frumenta torrentur. |
diebus sex, vel pluribus, aut paucioribus, juxta solis ardorem | |
imponunt: deinde eam purgatam, in quercinis repositoriis | |
collocant, vel in farinam redactam simili custodia servant: | |
multosque in annos sic torrefacta, integritate salva perdurat. | Frumenta per secula durant. |
Attamen si molita farinam non sit, sed fruges, expedit | |
vt interim soli obiiciatur semel in anno retorrendat: eoque modo | |
nova fruges tosta, poterit illi, ne deficiat, quoties opus fuerit, sagaciter commisceri. | |
Farina autem in quercinis vasis, aut cupis forti ligneorum malleorum impulsu | Farma. |
intrusa, locoque sicco reposita, sine quacumque vermium corrosione pluribus annis durare | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>