Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIII. De agricultura et humano victu - Cap. VI. De fertilitate talium agrorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
AGRI cinericii. | AGRI igitur hi cinericii pro tanto cæteris sunt fertiliores, |
quod siccitate superveniente secretis humoribus sunt abundantiores, | |
sparsaque semina solari accedente calore coalescere | |
Seges læta. | faciunt, vt e læta segete felicissimus fructus exurgat. In aliis |
vero campestribus agris communi more sulcatis, cum | |
compluuntur iacta in eos semina, fortius ligantur. Sed rursum, | |
si agros illos pluvia immoderatius irrigat, in culmo | |
Ratio seminandi, & vtilitas. | pinguedinem frumenti, virtutemque mutat. Sin vero jactatum |
semen post pluviam gelu premitur, quo foris citius apparere | |
repellitur, eo intus fœcundius radicatur: & quo magis vetatur progredi, cogitur | |
multiplicari: quia cum ab immaturo ortu restringitur, e conceptionis suæ tarditate | |
laxatum, ad fructum vberius repletur, & ampliatur. Et hæc sint dicta pro seminibus | |
hyemis, quando etiam ingruente hostilitate ( vt superius dictum est ) ruricolæ | |
Ruricolæ seminat super nivem. | super faciem nivium seminant, supposito agro præparato, vt sine læsione avium |
sensim vento Australi cooperante, descendat in terram. Habent præterea Aquilonares | |
Agri distinguuntur. | populi agros suos saxosis aggeribus, similiter & obeliscis, rupibus, aquis, |
amnibus, & perennibus venis scaturientibus, immo & carbonibus tilieninis imputrescibilibus, | |
Agrimen fores. | vbique distinctos: & qui talibus signis diffiniri nequeunt, judicio agrimensorum |
in hastis, aut pergulis, vel passibus, aut funiculis, vel jugeribus cedunt: | |
immo in colligendis messibus sese alacriter, & mutuo juvant, lætoque convivio | |
Lis dirimitur convivis. | litem (si quo orta videtur ) pariterque laborem absoluunt. Hacque |
Via concordiæ plures agri redduntur pacifici, & fertilioress | |
similiter & novalia virgultorum extirpatione | |
ampliata redduntur: & inde tanquam | |
ex optima terra, odor optimus | |
exit, vt Plinio placet lib. | |
XVII. cap. V. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>