Quercus. | QVERCVS incorrupta sub aquis durat, & ob id vtilissima |
| navium costis. Corticibus vero eius coria præparantur, |
| & perficiuntur, vti infra de glacialibus stucturis ostendetur. |
| Sunt & aliæ arbores durioris naturæ, e quibus detornantur |
Resina prohibet putrefactionem. | annuli pro vsu antennarum, ac vtres, & amphoræ, resina, |
| ne intus putrescant, liniendæ. Præterea aliæ ignoto nomine |
Qualitates arborum. | sponte nascentes: quæ tamen ob effectum in pondere, colore, |
| duritia, rotunditate, proceritate, & fructibus vtiles |
| æstimantur. Cotoneæ autem, & sambuci cum ruiubis dulcissimis |
Salices duplices. | ibidem reperiuntur. Itidem & salices duplici genere annotatæ: quibus ad |
| premendam famem lepores vtuntur. Et hæ licet steriles sint, densissima tamen sobole |
Arbores renascuntur. | excisis ramis, & plantatis renascuntur, vt reliquæ lignorum cæduæ sylvæ germinantes, |
| rursus a radice succisæ. Multæ etiam arbores inveniuntur, quæ quia altas, |
| multasque radices habent inextricabiles, nisi turbine, vel fulmine tangantur, continue |
| perseverant: quarum facilis ratio non datur, dum aliæ, alibique nascantur. |
Hedera adulatrix. | Hedera præterea veluti adulatrix adeo communis est, & onerosa, vt nivium fomento |
| paulatim muros & mœnia, nisi extirpetur, absumat. |
| |
| |
| |
| De diversitate arborum. |
| |
| CAP. VI. |
Arborum diversitas. | SVNT præterea multiplicis generis abores in eisdem frigidis |
| locis, & hæ præcipue, præter superius dictas, vt |
| populeæ, fraxineæ, & altarum iuniperorum, quæ ob proceritatem |
| commode, propter annexum odorem quasi cypressinum, |
Aedes odoriferæ. | aptantur ad electas mansiones, & ignea fomenta, |
| tam tempore pestis, quam alio quotidiano vsu. |
Perpetuitas stirpis. | Sponte enim huiusmodi arbores genitæ, perpetuitate stirpis |
| indesinenter accrescunt, & inextirpabiles coalescunt, |
Sepes arboreæ, | ita vt productæ ad robustam ætatem (vt iam dictum erat) sublimibus, & imis structuris, |
| |