| evidentioribus causis innocentes absolvant. Et hoc honorabile decus est, quando |
| indisputabili testimonio vocem afferunt antiquarum chartarum, quibus improbi litigantes |
| ratione convicti, obedire cogentur. Ament ergo justitiam (de qua nemo |
| conqueri poterit ) vt indissolubilem in omni objecto & eventu, ac necessariam valeant |
Veritas firmanda. | firmare veritatem, quo publica tranquillitas inducitur: quæ omnibus exhibebit |
Assentatores evertunt regna. | accommodam vtilitatem. Tales itaque secretarios domini terrarum habeant, & diligant, |
| non assentatores & adulatores, qui regna citius evertunt, & principes enervant, |
| quam quivis truculentissimus hostis. |
| |
| |
| |
| De prudenti commissione Principum. |
| |
| CAP. XLVII. |
| |
| RECEPTVM est a majoribus, atque recte observatur ab |
Reges bene imperantes tutius regunt. | omnibus, quod illa dominia, seu regna, optime gubernantur, |
| quando Reges bene imperare didicissent, immo & |
| tranquilliter, quando subditi fideliter obediant Regi justa |
| imperanti. Verum vt prudentius, & securius vtrobique agatur, |
| vtrunque semper servare necessarium est. Quis enim |
Obedientia subditorum. | parere ei potest, qui imperia nescit, aut vnquam addiscere |
| curat ? Subjectorum quidem obedientia a Principis prudentia, |
Dures imperiti fallunt. | atque doctrina proficiscatur oportet. Itineris duces, |
| qui recte antecedunt, e suis vestigiis hoc præstant, vt qui eadem terunt, nunquam |
Virtus bonorum equorum. | oberrant. Qui vero errabundi ducunt, & seipsos perditum eunt, ae alios in præcipitium |
| rapiunt. Atqui vt equestris munus militiæ habetur, mansuetum equum reddere, |
Officium regium. | nec respuentem frena, nec duriore cervice obluctantem, vt infra de conditione |
| bonorum equorum lib. XVII. cap. X. & XI. dicetur: sic Regium officium est, |
| populum vltro obsequentem reddere, & gratia, benevolentia, æqualitate, benignitateque |
| sic homines sibi devincire, vt sponte sua parere studeant, nec imperata detrectent, |
Principis facilitate sæviunt subditi. | aut iniquo animo obsequantur. Contra autem videndum erit, ne facilitate |
| Principis cives inpetulantiam, & sævitiam ( vt superius lib. VIlI. cap. XXXI. |
| dictum est ) convertantur. Sic qui mites ingenio principio erant, cum se contemni |
Oblivio clementiæ quando. | vident, acerbiores fiunt, & durius regnant. Principes enim, dum sibi ab insidiis |
| subditorum cavere cogentur, clementiæ, misericordiæ, & benevolentiæ obliviscuntur, |
| vt de |
| |