|
quam armatorum insidiis interimantur. Hisque ex aliis sylvarum angustiis(si opus fuerit ) |
agminatim populus erumpens, ballistis, & telis armato hostium certamini sese | Populus e latebris erumpit in bellum. |
immittit, & opponit, nec persequi cessat, donec hostem abegerit severissima vltione. |
Glaciales vero hæ pugnæ, vbi fieri soleant, aut in quibus lacubus, aut locis, |
sequentibus capitulis diffusius ostendetur. |
|
|
|
De eodem ab externis exemplis. |
|
CAP. XX |
|
LIVIVS lib. II. deca. III. prædicto stratagematii non admodum |
dissimile per Hannibalem contra Romanos excogitantum, | Hannibal contra Romanos. |
ac commissum facinus meminit, idque eo modo: |
Dum vrgeretur armis Romanorum intra saxa, arenas, & |
stagna perhorrida situ hybernare: nec eum fefellit suis se artibus |
peti, vt nec montes transcendere, nec hosti rupibus |
incluso congredi potuit. Ludibrium igitur oculorum specie | Ludibrium oculorum. |
terribili, ad frustrandum hostem commentus, principio |
noctis furtim succedere ad montes statuit. Fallacis consilii |
talis apparatus fuit: Faces vndique ex agris collectæ, fascesque virgarum, atque arida | Apparatus fictus. |
sarmenta præligantur cornibus boum, quos domitos indomitosque multos inter cæteram |
agrestem prædam agebat. Ad duo millia ferme boum effecta, Hasdrubalique | Boum 2000. |
negotium datum, vt primis tenebris noctis id armentum accensis cornibus ad montes |
ageret, maxime, si posset, super saltus a hoste insessos. Primis tenebris silentio |
mota castra, boves aliquanto ante signa acti: vbi ad radices montium, viatque angustas | Castra mota. |
ventum est, signum extemplo datur, vt accensis cornibus armenta in adversos |
concitentur montes, & metus ipse relucentis flammæ e capite, calorque iam ad |
vivum, ad imaque cornuum adveniens, velut stimulatos furore, agebat boves. Quo | Boves igne stimulantur ad cursum. |
repente discursu, haud secus quam sylvis, montibusque accensis, omnia circum virgulta |
ardere, capitumque inquietatio excitans flammam, hominum passim discurrentium |
speciem præbebat. Quid ad saltus insidendos locati erant, vbi in summis |
montibus ignes conspexerunt, circumventos se esse rati, præsidio excessere, qua |
ingens emicabat flamma, velut tutissimum iter, petentes summa montium juga: vbi |
attoniti novo miraculo, constitere. Deinde vt humana apparuit fraus, | Fraus humana. |
tum vero insidias rati esse, cum multo maximoque strepitu concitant | Hannibal meliore pugnandi locum fraude obtinuit. |
se in fugam. Hisque ludibriis Hannibal meliorem |
locum sortitus, opportunius |
pugnavit. |
|