Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Undecimus. De bellis glacialibus - Cap. XIIII. Adhuc de eorundem armis, & munimentis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
VTVNTVR & iidem Finni pro corporum munitione, | |
partim thoracibus e corio phocarum calce macerato, partim | Thoraces coriacei. |
corio alcium jubato: quod superfusa aqua (si hyeme | |
bellandum sit ) congelari permittunt, nec glacies piles forinsecus | |
adherens, sudoribus portantis a concepta duritia | |
relaxatur. Galeis quidam eorum instar squamarum piscium | Galeæ diversarum formarum. |
ex vngulis alcium, sive rangiferorum (de quibus inferius | |
lib. de animalibus plura dicentur ) aut boum ingeniose | |
connexis vtuntur: quidam vero certarum volucrum | |
exuviis intrinlecus filis ferreis diligenter contextis: quidam coriariis galeis e spissa, | |
humidaque cute calce decocta, super ligno ad formam capitis contracta, eaque aëre | |
sensim siccata, tutissime muniunt caput. Verum galeas hujusmodi, ne capite incalescente | Modus conficiendi galeas. |
flaccescant, subtili cortice arboris populeæ intus piscium visco (qui liquoribus | |
resistit confirmant. In simili etiam casu refert Herodotus lib. VII. vni e supremis | Viscus piscium liquoribus resistit. |
præfectis, seu ducibus Xerxis Persarum Regis accidisse. Ait enim: Tertius | |
horum collega Pharnuches, Sardibus erat relictus ægrotus: nam cum Sardibus proficiceretur, | |
in calamitatem incidit insciens: equitante enim eo, canis sub pedes equi | Equus elevatus domini occidit. |
intercurrit: quo equus improviso deterritus, atque erectum sese attolleris, Pharnuchem | |
excussit. Hic collapsus sanguinem evomuit, nactusque morbum, qui in | |
phthisim evasit. Equo autem a casu statim domini, fecerunt famuli, vt ille jusserat. | Phthisis. |
Abducto nanque in eum locum, vbi dominum straverat, crura cum genibus | |
absciderunt. Nec omittendum est hoc passum, quod Regem | |
Armeniæ Tiridatem ( de quo Iosephus lib. | |
VII. belli Iudaici cap. XLII)supradicto | |
artificio prope captum, | Rex reti capitur. |
quidam misso laqueo | |
circundatum tracturus fuerat, nisi celeriter gladio | |
rupisset laqueum, atque ita | |
fugisset. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>