suit Sed cum ne sic quidem proditoris notitiam sesellisset, ad extremum se veste |
nudavit. Nec tamen adhuc indice ludificato, cum solus e sociis superesset, seque |
hæc omnia, quæ & callide, & animose tentaverat, frustra expertum animadverteret, |
tandem fati simulatione profundo diutius immorans, insidiatoribus, an viveret, |
dubium reliquit. Ad vltimum cum humanæ respirantionis consuetudine superne aërem |
capessere debuisset, cujusdam forte navigii gubernaculum pertinacissimis brachiorum |
amplexibus apprehendit, eique aliquandiu tacitus inhæsit, donec cujusdam curiosius |
cultum contemplantis indicio deprehensus intercipitur, & morti adjudicatur | Natans deprehensus intercipit, & occiditur. |
Plura tamen elapsionis genera animi firmitate tentasset, si hyberni frigoris immensa |
sævitia corporis eius robur haud deservisset. Nec prætereundus est nobilis |
Romanus Fronditius, qui præclara facinora, teste Plin. lib. XVII. cap. I. Vulturnum | Sævitia frigoris. |
transnatans, fronde capiti imposita adversus Hannibalem edidit. |
|
|
|
De extrahendis hostibus ab aquis. |
|
CAP. XXVI. |
|
EST & aliud cujusdam Erici Diserti nobilissimi Norvegia | Ericus disertus. |
ni memorabile exemplum, singulari vincendi genere admirandum. |
Is enim Ericus videns se impacabili invidentia |
domesticorum heroum Regis Daniæ Frothonis, propter insuperabilem |
facundiæ facultatem, ad quoduis crudele fatum |
circumdari, etiam ab ipso Rege gladium adversus eum projiciente, |
sed objecto obstaculo non lædente. Quocirca circumspedis |
hincinde remediis, nullum efficacius oblatum |
est, quam quod securitatem celeri compararet fuga: cui dum |
solicitus sub tenebris nocturnis intenderet, classem Regiam anchoris firmatam, diffisa | Classis regia redditur inhabilis. |
laterum parte navigationi inhabilem reddidit, insertisque rursum asserculis sarsit, |
quominus ab intventibus læsio agnosceretur. Deinde navigium, quo se, comitesque |
receperat, haud procul a littore depelli curat. Quem Rex laceratis insequi navibus |
parans, mox fluctu foros æquante, quanquam armis admodum onustus existeret, |
enare inter alios cœpit, propriæ salutis servandæ, quam alienæ lacessendæ cupidior | Propria salusin pericul charior. |
effectus. Præcipitatis in altum proris, sedibus suis remiges stagnans introrsum æstus |
|