adversariis Principibus hæc vno, duobiisue annis quasi terriculamentis inanibus sic |
conficere possint, nonne his spectrosis minis præmeditari norint ? quod Principum | Opulentia principum invicta. |
potentia tandem excitata magnitudine, & certitudine Regiorum proventuum, & |
tributorum, atrocissimum bellum mari terraque, rapinis & cædibus plenum inserat: |
vbi alii ob inopiam desinunt, ipsi per opulentiam surgunt. Quocirca consultius erit |
Evangelicum sequi consilium, legatos mittere, & petere, quæ pacis sunt, ac ea | Paci tutius consulendum. |
obtenta fideliter adimplere: quæ rursus si ex altera parte, vti psomissa sunt, non observantur, |
Deo (qui non irridetur ) exitum causæ vlterius perficiendum committant: |
qui debitoris, & creditoris æquitate concessa, misertus erit. Si vero vtraque pars |
non vero, sed superstitioso jurejurando ( a fidei vnitate vacillando ) aliter & aliter | Iusiurandum superstitiose cauendum. |
suo sensu causam injuriarum judicare præsumit, non mirandum erit, si mille incommodis |
reservasi peramplius, & perplexius in omnem irreparabilem tuinam lapsi |
perpetuo ingemiscent, quod aliam, quam Deus præstat, stabilem opinantur fore pacem. |
|
|
|
De punitione rebellium nautarum. |
|
CAP. XVI. |
|
QVEMADMODVM in cunctis hominum statibus, |
& generibus, constitutæ sunt leges, & regulæ, quibus honestius, | Leges nauticæ. |
justius, ac cautius vivatur: ita in nauticis officiis |
rationabiles vsus, & consuetudines conditæ, ac rigide observatæ |
reperiuntur. De quarum speclebus ( licet innumeræ |
sint ) nonnullas saltem generaliores ostendere existimabitur |
opportunum. Qui igitur seditione mota gladio patronum, |
aut rectorem navis inuaserit, aut invadere præsumplerit, seu | Compassus nauticus. |
malitiose nauticum gnomonem, aut compassum, & præcipue |
portionem magnetis, vnde omnium directio dependet, salsaverit, & similia | Magnetis virtus. |
honoris scelera in navi commiserit, vt in plurimum (si vitæ parsum fuerit) gladiolo, |
vel cultello firmatam manum ( cujus officio frequentius vtitur )ad malum, seu principale | Manus abscidit aut perforatur. |
lignum navis, mediam scindendo retrahere oportebit. Qui vero tumultuarius, |
aut injuriosus fuerit, funiculo ligatus vno latere navigii subtus immersus, ex | Pœna rebelliu & seditiosorum. |
altero sub dosso navigii retrahitur, atque si propter absorptam in gurgite aquam opus |