Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Decimus. De bellis navalibus - Cap. IX. De externis exemplis insidiarum cauendarum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
EST apud Strabonem lib. XIIII. notabile experimentum | |
tam mercatorum, quam pugnatorum in mari, vel terra versantium, | |
diligenter præcavendum, videlicet de quibusdam | |
Corycæis, qui novum ( forte pro ea ætate, sed nunc valde | Corycæi. |
tritum, & commune ) insidiandi genus adinuenerunt. Dispersi | |
enim per portus accedunt ad mercatores ( vt nunc proditores | Mos proditorum. |
faciunt, accedentes ad viros militares) qui applicuerunt, | |
auscultantes quid rerum ferant, & quo navigent, | |
vel ad quam militiam tendant. Postea cum illi solverint, & | |
in altum se receperint, congregati eos adoriuntur, ac diripiunt. Et hinc provenit, | |
quod omnes curiosi, & occulta ac secreta auscultare conantes, Corycæi appellantur, | Corycæus auscultator. |
& in proverbio dicitur, Hunc Corycæus auscultavit, cum quis aliquid dicere, vel | |
facere secreto videatur, quod minime est secretum, propter eos qui speculantur, & | |
scire student, quæ non convenit. Cui valde similis est quivis ardelio omni momento | Ardelio inquietus. |
inquietus, huc atque illuc semper volitans, saliens, manus jactans, omnibus negotiis | |
se immiscens: quod vitium eo turpius est, quo constat in sene notari, prout | Vitium in senibus turpissitnum. |
Martialis in Afrum invehens ait: | |
Condita cum tibi sit iam sexagesima messis, | |
Et facies multo splendeat alba pilo, | |
Discurris tota vagus vrbe, nec vlla cathedra est, | |
Cui non mane feras irrequietus, ave. | |
Et sine te nulli fas est prodire tribuno, | |
Nec caret officio consul vterque tuo. | |
Et sacro decies repetis palatia clivo, | |
Saturiosque modos, Partheniosque sonas. | |
Hæc faciant sane juvenes: deformius Afer | |
Omnino nihil est ardelione sene. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>