posse. Etiam evenit, quod plerunque dolus inprospere cedit, vnde intentatur: quemadmodum | Dolus inprospere cedit. |
causa justior, ita & fortuna superior vt plurimum adesse solet. Sed iterum |
accidit, vt dum fortunam aliquis inconsultius sequitur, in insidias deductus, | Causa justa superior. |
vel lapsus occumbat. Qui enim militares, vt fortes, & expertos viros condecet, |
in castris, vel struendis insidiis occupati sunt, adeo taciti, immotique permanent, vt | Silentium castrense. |
nec tranleant, nec spiritum, nec sputum, nisi magno silentio pressum, emittere soleant. |
|
|
|
De navibus serratis. |
|
CAP. VI. |
|
VISO superiori cap. qualiter naviculis vastissimæ trabes |
pro arcium, civitatumque munitione in aquis firmatæ, penetrantur, |
iam alius Aquilonarium militum ostenditur ordo, |
qualiter maximæ, densissimeque catenæ ferreæ simili ratione | Catenæ serreæ rumpuntur. |
ad arces, vel civitates muniendas, vti prædictæ trabes, littoribus |
ac portubus alligatæ rumpuntur, vt amicis obsidione |
reclusis commodius, & violentius contra conspectum |
obsidentium succurratur. Præparari solet fortissima navis | Navis serrata. |
cum longis ligonibus instar gladiorum, ex vtraque parte navigii | Sagittæ hostiles arcentur. |
sub firmis tabularum ordinibus ( ad arcendum hostiles sagittas ) collocatis, atque |
subtus ferrea serra inusitatæ magnitudinis valde firmari, vt concurrente validissimo | Modus rumpendi catenas. |
flatu, velis erectis accurrendo violenta incisione rumpantur catenæ, ea tamen servata |
industria, vt nautæ se recipiant in partem puppis, vt prora elevata facilius penetretur |
supposita serra: quæ si illico vim sufficientem efficere nequeat, a puppi conglomerati |
nautæ, apportatis ponderibus gravitate catenam disrumpunt, aut relaxant: | Venti continui in Aquilone. |
idque celeritate ventorum ( qui in Aquilone continue perflant ) commodissime perficere |
possunt, prout aliquando Gothorum, Sueonumque annales pro liberatione inclytæ |
civitatis Lubicensis commemorant fuisse factum: licet pro hac infelici ætate | Lubicensis civitas. |
strictioribus vilissimorum apostatarum catenis ligata, aliquando lima, serraque prudentioris |
consilii ad veterem gloriam, & integritatem reducta sentiet, quam impium |
|