Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Nonus. De bellis campestribus - Cap. XLV. De crudelitate Domaldri Regis, & maxima fame, & exitu Longobardorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
QVANTVM igitur ad gesta Regis Christophori superiori | |
capitulo allegata attinet, notandam esse velim similem | |
crudelitatem cujusdam Domaldri LXIII. Regis Suetiæ interni, | Domaldrus rex. |
lib. VII. historiarum D. Archiepiscopi Vpsalensis | |
annotati: sub quo extrema felicitas regni erat, quando eius | Rex impius omnes ministros het impios. |
satellites in speciem defensionis patriæ, atque innocentiæ comparati, | |
ore quidem justititiæ & æquitatis ministros se affirmabant, | |
re aunt vera hostes erant civium, omnisque honestatis, et virtutis. | |
Quicquid enim vsquam in frumentis erat, id suis equis | Frumentum equis datum. |
devorandum apponebant, cum interim infelices parentes viderent liberos suos, non suppetente | |
ad panem frumento, same atque inedia perire, ipsique pariter cum eis in fata concedere | |
cogerentur. Non enim in loculis, vnde emerent, habebant, nec qui venderent, inveniebantur. | Pecunia corrasa. |
Tantum quippe a hujus Regis patre Visburo spoliati fuerant, vt nec | |
agris seminandis, nec liberis in vita conservandis sufficerent. Quocirca cum fames | |
non modo Gothiæ regnum, sed & Suetiam ( quæ omnibus rebus ad humanum | Suetia fertilis. |
victum necessariis abundare consuevit ) tam acriter invaderet, vnicum remedium ab | Remedium levandæ famis sacrificare regem. |
templorum Pontificibus, qui Othino idolo Vpsaliæ ministrabant, contra præsentissimam | |
omnium terrarum Septentrionalium ruinam persuadebatur, videlicet quod | |
Regem Domaldrum, tanquam atrocem humani generis hostem, vinculis constrictum | |
apud Vpsaliam deæ Cereri ( cujus cultus illuc e Græcia pervenerat ) immolarent. | |
Quod quasi e deorum oraculo prodiisset, æque celenter factum, vt dictum | |
erat. Siquidem a consternato populo Domalder compenditus alligatur, deinde e Gothia | Rex alligatur & comburitur. |
in Vpsaliam ductus, grata victima Cereri, sive genero eius Plutoni immolatur. | |
Post cujus fata frumentum, rerumque omnium abundantia longe lateque successit. Refert | Abundantia frugum rediit. |
præterea idem Archiepiscopus lib. VIII. historiarum suarum cap. XVII. famem | |
fuisse validissimam in Suetia, & Gothia: non tamen ob terræ sterilitatem, quæ superabundantem | |
panem, & potum cultori rependere consuevit, sed quia agricolæ vomeres | Vomeres in gladios conversi. |
in gladios continuis annis pugnantes, converterant. Et hinc est, | |
quod fortibus in vrnam transmissis, maxima pars populi sedes | |
novas quesitura emigraret a propriis terris, atque | |
deinceps in Italia constitueret regnum | Regnum Longobardorum. |
Longobardorum. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>