Pecudes in tectis aluntur. | artibus, dolis, & insidiis obsidentium surripiunt commeatum, præsertim pecudes, |
| quas secum abductas, in herbosis domorum tectis pascendas imponunt, ne defectu |
| carnium recentiorum morbum incurrant, quibusuis ægritudinibus tristiorem, patria |
Schorbuk. | lingua Schorbuk appellatum, hoc est faucium stomachum, diris cruciatibus, & diuturno |
| dolore tabefactum. Frigidi enim, ac indigesti cibi avidius sumpti, morbum |
Cachexia. | hujusmodi causare videtur, qualem medici cachexiam vniversalem appellant. Sed |
| alibi latius: de quo, & similibus lib. XVI. nonnihil erit ostendendum. Quod |
| autem in tectis commode pascuntur pecora, ritus Gothicarum gentium in primis est |
| attendendus. Aedificant enim domus lapideas, sublimes, ac amplas, ligneasque: |
| quas tignis abietinis, & corticibus arboris betulæ exquisita industria tegunt, terram |
Tecta herbifera. | herbiferam quadrata figuraa campis excisam superimponentes: quam submisso avenæ, |
| vel hordei semine, firmioribus radicibus nectunt: quo fit, vt tecta hujusmodi |
Herbæ tectorum. | pratorum virentium speciem, & virtutem æmulentur. Sed ne herbæ tectorum, priusquam |
| evellantur, arescant, vicissim cum pluviis domestica diligentia aquas aspergunt. |
Necessitas adinvenit artes. | Ita necessitas homines, fortes instruit, vt supra humanas vires obsidentibus |
| resistant, & illudant, ac penuriam omni contempta adversitate superent. |
| |
| |
| |
| De eodem. |
| |
| CAP. XXXIX. |
| |
| HANCQVE artem, quotiescunque arduissima hostilitas, |
| & obsidio diuturna occurrerit, reiterare non omittunt. Nulla |
| quippe rapina taliter inclusis opportunior esse creditur, |
Rapina armentorum. | quam armentorum, dum omnibus aliis necessariis sumptibus |
| sunt provisi, vt superius de obsidione castrensi dictum |
Frumentum soletostum durabilius. | est. Frumentum habent, quod sole in signo Cancri currente |
| tostum, purgatumue, per seculum durat. Patrio etiam |
| potu, cervisia videlicet recenti, ac vetusta, immo & exoticis |
Potus species. | vinis, medone, melicrato, mulsa, ac pomorum, pyrorumque |
| musto, pyreto dicto, & reliquis solatiis non omnino carent: & si carerent, |
| felicem eam reputant calamitatem, quo domini sui honorem, & vitam, seque tueantur |
| a hostica crudelitate: cujus comparatione angusta famens, ægritudo, & ipsa |
| mors suavior est obsessis. Agnoscunt enim quam insolens, ferox, impius, inverecundus, |
Incommoda obsessorum. | insatiabilis, truculentus, perfidus, atrox, & furiosus est hostis, qui ita |
| sævit, vt victis ignoscere nesciat, & si ignoscit, verbis: vtique factis crudelius sævire |
Crudentas hostilis. | consuevit. Quantum igitur ad simile stratagema pecudum, tradit Saxo lib. V. |
| quosdam nautas leniendæ famis causa discurrentes, per littora pecus constravisse: aut |
Stratagema. | enim, levanda esuries, aut fame periclitandum erat. Armento cæso, nudata in navim |
| cadavera, detractis coniecere tergoribus. Quo comperto possessores pecoris classe |
| prædones insequuntur: cumque nautæ se impeti cognovissent, cæsarum boum corpora |
Cadavera boum aqua teguntur. | signatis funibus alligata, fluctibus occultanda prospiciunt, deinde si quid apud |
| se quæsiti cadaveris esset, supervenientibus possessoribus perlustrandi licentiam |
Astutia furti palliandi. | tribuunt, affirinantes occultandis rebus angustos navium angulos esse. Illi cadavere |
| nusquam reperto, suspicione in alios relata, reos prædæ innocuos arbitrati sunt: |
| dum nulla rapinæ vestigia patuissent, alios sibi nocuisse putantes, fontibus ignoverunt. |
| Hæc Saxo. Forte si spiritum, & clavam Herculis possessores illi habuissent, |
| e funibus depressis, vt Hercules a boum mugitibus de Caco abigeo, saltem cadavera |
| resumpsissent, vt Livius I. Deca. lib. I. asserit. Sed longe ptnculosius stratagema |
| |