| prædabantur: factaque ingenti hominum strage, libere, & impune, atque maximi |
Io. Archiepiscopus Vpsalensis occiditur. | spoliis onusti, in suas terras evaserunt: quo incursu Ioannem secundum Archiepiscopum |
| Vpsalensem in sua propria mansione Almersteck occiderunt, & nonnullos |
| alios clarissime stirpis, & memoriæ proceres. Sed hac Stocholmia extructa, omnes |
Præsidium insuperabile. | & singuli diuturnam pacem assecuti fuerunt, hostes vero sempiternam formidinem: |
| qui viso tam insuperabili præsidio contra quoslibet inimicos in reliquum tempus |
Holmiam. | erecto, a diripienda Suetia abstinverunt. Quam tamen Holmiam si quis obsidione cingere, |
| viribusque superare præsumoserit, nunquam proficiet, etiam si pertinax perseverare |
| posset in omnimoda eius obsidione. Sita enim est in profundissimis aquis, & rapidissimis |
Portæ duæ totilis civitatis. | fluminibus, duas solum portas longis interpositis pontibus ex Austro, & |
| Aquilone tenens: quæ portæ pontesque plus Regibus Daniæ constant in frustrata impugnatione, |
| quam decem majores sui regni civitates. Nec obsideri poterit, nisi tribus |
Obsidio eius fiet tribus locis & turmis. | fortissimis exercitibus in insulis solida terra, & aqua distinctis: qui tamen exercitus |
| nullo tempore a sagittariis terrarum subito congregandis securi videbuntur. |
| Probet qui velit, & inveniet terribiliora. |
| |
| |
| |
| De situ montis Bruncaberg extra regiam Holmensem, |
| & præliis in eo factis. |
| |
| CAP. XXXVII. |
| |
| EXTRA hanc Regiam vrbem versus Aquilonarem plagam |
Bruncaberg. | mons est, seu collis eminens, & arenosus: super cujus |
Certamina gravissima in monte. | verticem, & obliqua latera, multorum principum, nobilium, |
| civium, & plebeiorum acerrima certamina tam vetustis, |
| quam recentioribus seculis, tamque per internos, quam |
| externos hostes sunt commissa. De quibus, quia charissimus |
| frater meus D. Ioannes Archiepiscopus Vpsalensis |
Christiernus I. rex Daniæ ictu bombardæ amisit anteriores denter 4. | complurima verissime, nominatinique in Sueticis, ac Gothicis |
| tangit historiis, non est quod iis repetendis fastidio |
| afficiam lectorem: vno tamen salvo, quod Christiernus Rex Daniæ eius nominis primus, |
| fugiendo e hoc monte vrgentibus Dalacarlis in acerrimo prælio ad præsidia |
| suæ bellicæ classis, quatuor supremos dentes ictu manualis bombardæ amiserit, prout |
| inde |
| |