Thaletis sententia. | tractucens, ex Thaletis Milesii sententia seipsum noscat. Hac enim ratione perfacile |
| intelliget, verum ne sit, quod in illi prædicant: quo cognito adulatores hujusmodi |
| ignominia notatos, quisquis sanæ meritis extiterit, longe abigendos censebit. Sunt |
| & alia multorum militum aulica scelera, teste Pompo. Læto, videlicet rapere, stuprare, |
Principes insolentia militum interimuntur. | necare, incendere: in quibus & ipsi Principes plerique vsquequo delectantur, |
| vt talium insolentia non punita tandem perimantur, tanquam a furiosis alumnis, |
| quibus ansam præbuere peccandi. Accidit etiam sæpe, vt multitudo imperisa |
| bene de se meritos viros injuriis quam maximis afficiat, & e secundis rerum gestis |
| cæco quodam impetu feratur, vt æque domino ac hosti nocere videatur. |
| |
| |
| |
| De crudelitate prædictorum adulatorum, proditorum, |
| & advenarum, sæpius in Regia |
| civitate Stocholmensi sævissime perpetrata. |
| |
| CAP. XXXV. |
| |
Stocholmia. | STOCHOLMIA celeberrimum emporium totius regni |
| Suetiæ, immo Septentrionis est: in quod ex omni gente |
| & natione, maxime autem e Germania inferiore ( vt |
| verbis charissimi fratris, & antecessoris mei Io. Magni |
| Archiepiscopi Vpsalensis in vita Regis Alberti vtar ) cives |
| conscribi consueverunt: & inter eos non raro miscentur |
| illi, qui vel ob æs alienum, vel turpe aliquod facinus |
Holmenses cives quales. | in sua patria nequeant commorari: hi crescentibus divitiis |
| solent sæpe naturam, quam paupertas occulerat, aperire, |
| & patriæ, a qua benigna hospitalitate excepti fuerant, extremam moliri perniciem, |
Principis conniventia emergunt pessimi cives. | maxime quando Principem talem assequuntur, sub quo omne libitum |
| licitum esse putaverint. Tales igitur Teutones in civitate Stocholmensi tempore Regis |
| Alberti CLXX. inventi fuerunt: qui occulta conspirantione colligari, se Cucullatos |
| |