Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Nonus. De bellis campestribus - Cap. XXVII. De eodem, sed specialius
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
QVOCIRCA ne populus tot malis afflictus, longiore obsidione | |
cum publico, & privato gravamine premeretur, majoraque | |
incommoda tædiosius pateretur, & ipse quoque in furiam, | |
furoremque, atque irrevocabilem ferociam versus, valles | Furor populi sævientis irevocabilis. |
circumquaque cespitibus, arenis, terris, saxis, aggeribus | |
vno impetu congestis claudebat, lacusque, & amnes, ac scaturigines, | |
& indeficientes venas (quæ vbique ob resolutas nives | Obstructio aquarum. |
sunt reperibiles )aperiebat, & ita finem suis calamitatibus, | |
ærumnis, & laboribus quisque in sua reversurus imponebat. | Distributio supellectilium. |
Ne autem nobilis, divesque supellex, & opulenta præda ( quam populus vix | |
attendit ) arcibus inclusa periret, Principis edicto confiscabatur, canalibusque adaptatis | |
aqua incommodiore exitu, partim pro molendinis relaxanda, partimque ad prata | |
irriganda, vel steriles campos, effluere sinebatur. Qualem vero modum Cimbri, | |
gens Dytmersia præsertim, in aperiendis claudendisque rivis, canalibus, & fossatis, | Dytmersenses suffocant hostes in aquis. |
singulari ingenio natura concurrente, ad integros equestres, pedestresque suffocandos | |
exercitus in prompta mutationem retinent, qui videre velit historias Danorum, | |
præcipue Regis Ioannis circa annos Domini M. D. intueatur. Sed | |
neque fortissimi Gandavienses admirabili aquarum munitione | Gandavienses pugnant aquis. |
contra quemcunque bellicum insultum videtur ab | |
natura, vel arte seclusi. Ex his ergo infertur, | |
nullam violentiam tyrannorum | |
perpetuo | |
manere | |
impunitam. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>