| carentibus: fieri solet tamen, & sæpius acciderat, vt gloriantes in hac violentia sua, rapinis |
Raptores vita spoliantur & bonis. | pariter & vita. ( vltoribus incolis ) fuerint spoliati. Tutius ergo erit, vt quisque |
| terrarum suarum pacifica sorte sit contentus, divesque reputetur, & felix, quam quod |
| more tabescentium aranearum sese eviscerare cogetur, vt rapiat muscas. Si dux est, |
Plura regna plures angustias generant. | & nomen bonum habent, amicis & creditoribus satisfacit. Si Rex vnius regni erit, |
| suspicione plenus paucos amabit, & mustuun capiet, sed vix concredita solvet. Si |
| Rex duorum, trium, quatuor, aut plurium regnorum dominus evadet, præ magnitudine |
Mendicitas ejecta a monasteriis celeriter ascendet in aulam. | debitorum, aulicam pompam, adulatoresque, & susurrones fovendo, contractorum, |
| vix vlli satisfaciens rapere, vel mendicare cogetur, & præsertim quando |
| mendicitatem eiicit a monasteriis, tunc eam ( teste Theoderico Rege Gothorum) |
| inveniet in aula, vt etiam infra XVI. lib. ostendetur. |
| |
| |
| |
| De Gothorum, Sueonumque resistentia. |
| |
| CAP. XXIIII. |
| |
Desensio arcium. | ECONTRA Gothi e turribus, ac arcibus, & muris coëuntes, |
| haud segnius jaculando, sagittatque emittendo præliantur |
| e moenibus: etiam magnæ molis saxa manibus provolvunt, |
Armorum genera. | sudes securesque demittunt in subeuntes, armorumque |
| genus omne, quod ab ea necessitate videtur non alienum, |
| hostesque oppugnando, seque tuendo, tormentis & machinis |
| vtuntur, ita vt nihil omnino intermittatur, quod valeat ad |
Ca solvede obsidionis. | se tuendos afferri, donec obsidentes delectu commeatuum, |
| vel incolarum armato congressu pellantur, aut vltro recedant: |
| immo sartagines e sublimioribus locis, antequam campestre, vel equestre prælium |
| experiantur, subjecto igne pultibus calcis repletas, super hostes scalis ascendentes |
| infundunt obsessi. Omne genus tormentorum ea vis superant, quia eo ardore |
| in armis suffocantur: tormenti genus importabile. Sed celeritas, & temeritas serina |
Armorum genera terribiliora. | hoc tormentum incautius quasi primum honorem excipit, dum inimicorum socæ |
| manus veluti subsannando rei eventum expectant. Si res equestri prælio veniet |
Equestre prælium. | dirimenda, necessaria existente causa, tam viribus quam insidiis omnimode conantur |
| indigenæ, vt a temerario hoste se liberent, signoque non vulgari id vel resistendo, |
| vel fugiendo, vel hostes captivando, vel detruncando, exercitus duci quam strenue |
| sese fecisse demonstrent, quemadmodum sæpius factum fuisse annales meminere. |
| Ideoque mirari non congruit, cur exteræ gentes in Gothia, & Suetia capita majorum |
Sepultura vniversalis. | evulsa repetant, donec integra, vel faucia sua corpora ibidem quasi in vniversali sepulchro |
| relinquant. |
| |