& cæteris placet. Quamobrem Romani deæ Veneri Calvæ templum constituerunt, | Templum deæ Calvæ. |
vt mulierum comis ipsis vti liceret. Estque compertum, Mauros, Afrosque |
passim vti coriariis scutis. | Mauri, Afri. |
|
|
|
De montanis arcibus demoliendis. |
|
CAP. XV. |
|
ARCE S etiam quædam sunt in Aquilonaribus terris, quæ | Arces montanæ |
naturali munitione sua insuperabiles æstimantur: idque propter |
arduum accessum, vt justo Marte nedum adiri nequeant, |
sed nec incendio, aut dolosis artibus, quæ bellorum sunt | Artes dolosæ bellorum compendia reputantur. |
compendia, superari: quod potissimum ex eo provenit, |
quia superandditum opus artis, naturæ munimen inexpugnabile |
præsidium reddit, & præsertim sub duce strenuo, | Dux strenuus. |
cujus acerrima calliditas in arduissimis bellis æstimari solet. |
Attamen his omnibus, & similibus nimia fiducia non est |
adhibenda. Ea etenim securitatis præsumptione extrema incautis pernicies sæpius |
accidere solet: quinimmo nihil ita situ, aut astu munitum esse creditur, quod non | Nihil sufficienter munitum. |
itidem callidis ingeniis. & junctis viribus everti poterit, & funditus desolari: & esto |
quod in rupibus vsque ad nubium vertices præsidia extollantur, omniaque montium cacumina |
transcendant, aditusque formentur angusti, fortique milite, tormentis, & armis |
corroborentur, vt omnino videantur inexpugnabilia, quæ tot, ac tantis difficultatibus |
superandis credantur esse munita: sed nunquid impugnatoribris plures non | Vires foris plures. |
suppetunt vires, & consilia in præsidiis hujusmodi demoliendis, quam ipsis inclusis |
in defendendo ? Immo non vno, sed variis modis eorum altam securitatem perfringere |
solent. Aut enim ex industria ab eorum congressu, ob prædictam munitionem, | Obsessi superantur his modis. |
diutius cunctando abstinent, vt invalescente fame, grassante inter humidas petras |
morbo, sæviente insolentium seditione, accedente tristi tædio, vel spontaneo |
motu ( pactorum interpositione ) se dedant, vel alias seipsos mutua crudelitare conficiant, | Mutua laceratio. |
prout infelici rabie frequentius actum fuisse fere omnes historici attestatur. |
|