Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Nonus. De bellis campestribus - Cap. X. De bombardis petrariis - Cap. XI. De organicis bombardis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Præterea apud Gothos aliud projectionis genus est, ligneum videlicet, & sublime, | |
quo instar libræ depressæ, vel elevatæ, pondere saxorum repleto, violentissimoque | |
impetum, & jactu dimisso, intra arces & mœnia grossos lapides, vel purrida animalium | |
Blida. | cadavera immittunt. Et hoc vulgari Suecorum, ac Gothorum Blida vocatur, |
Blidh. | quasi neminem lætificans. Blyd enim gentis vsu lætus dicitur. Eius jus itaque machinæ ictu |
circa annos Domini M. D. Meridionales Gothi in oppido Calmarnensi vehementer | |
Ioannes Daniæ rex, | premebant præsidia Regis Daniæ Ioannis relicta ibidem, & tandem superarunt, |
prout sæpius antea factum fuisse annales attestantur. Ibi enim ob collimitaneum regnorum | |
Loca bellorum. | situm, cujuslibet belli initium, medium, & finis sæpius, quam in aliqua |
Aquilonis parte intentantur, veluti in Italia apud Ianuenses, vel Mediolanenses: raro | |
tamen armis, aut violento obsidentium impetu, vel insultu, sed induciis pactis, | |
Pada rara sine suspicione. | literis, promissis, tam divino, quam humano jure firmatis, sed rarissime observatis, |
decipiuntur obsessi. Armis tamen fortiter resistendo vincunt: sed ad pacta seditione | |
Loca plura quod globi. | magis, quam necessitate ) respicientes, illico defraudati superantur. Quod terreantur |
emissis globis, exiguus horror, aut metus est. Plures enim vrbis, aut arcis | |
Carol’ V. imp. 14. millia globorum in Africana obsidione emitti jussit. | vacua receptacula sunt, quam immissi globi. Veruntamen referente quodam bombardario |
Gotho stipendiario, didici, Imperatorem Carolum in Africano bello missis | |
in summa XIIII. millibus globorum distincto tempore, multum terra marique | |
obsessos afflixisse, atque ad vltimum vi armata potentissimo aggressu superasse, quemadmodum | |
non dubito alios eius rei professores dudum in annalibus annotasse. | |
De organicis bombardis. | |
CAP. XI. | |
HABEBANT etiam inter alias bellorum machinas populi | |
Septentrionales, hostibus præcipue equestribus congressuri, | |
Bombardæ collaterales. | bombardas collaterales, more organorum, aut conjunctarum |
fislularum colligatas, vt eas vel pariter, vel successive | |
excitato igne in inimicos relaxatas, citius iterum pulveribus | |
globisque immissis, opponerent ad omnem motum cisdem | |
inimicis: quibus etsi visi sunt, sereno præsertim tempore, | |
Bella hyemalia duriora. | gravia intulisse bella, propriaque perstrenue delendisse castra: |
tamen quia frequentiora, acerbioraque prælia (prout infra | |
dicetur ) evenire soleant in Aquilonaribus regnis tempore horribilis brumæ. dum | |
nives excidunt densiores, quibus bombardarum vsus in excitando igne prohibetur: | |
idcirco rarior factus est earum vsus in campis, & nihilominus frequentior in castellis, | |
ad arcendos obsidentes. Militaribus etiam viris ignotum non est, quot ingentissimi | |
Impedimenta præliorum cassandorum. | bellorum apparatus, & terribiles acies ordinatæ, repentino superveniente |
imbre, seu nimbo, coruscatione, tonitru, nive, pruina, grandine, tum in faciem, | |
tum in dorsum, dextrorsum levorsumue vtrinque cadentes, impediri solent, etiam | |
Torrentes soluti. | montanis aquis, & amnibus ex industria resolutis. Præterea quod iis malis eventibus |
Pestis pecuniæ, et annonæ defectus. | etiam pestis, dissenteria ( vt supradictum est) pecuniæ, & annonæ defectus accedit: |
quinimmo, quod omnium pessimum est, seditio, proditio, simultas, invictia, | |
livor in ducem exercitus, atque fuga ad inimica castra, & loca insidiosa: quod | |
Seditio &c. | ii præcipue student facere, immo pessimis sceleribus inclarescere, qui non |
possunt, aut cupiunt gloriosis eminere facinoribus, vti plurimorum | |
extant perpetrata monimenta | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>