Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Nonus. De bellis campestribus - Cap. IIII. De æreis equis igniuomis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
NEQVE hoc loco omittendum est, quod Saxo de Regis | |
Regneri astutia, & stratagematibus eius lib. IX. meminit. | |
Dian rex. | Inquit enim, Hellesponti Rege Dian post varia bellorum |
discrimina occiso, Regnerum a duobus filiis interemptum | |
Dian videlicet & Daxon, severa certamina sustinuisse. Ii | |
etenim filii olim Rutheni Regis filias maritali forte complexi, | |
impetratis a socero copiis, ardentissimo spiritu paternæ | |
vindictæ negotium rapuerunt. Quorum Regnerus | |
immensum animadvertens exercitum, dissidentia copiarum | |
Equi ænei. | habita, equos æneos ductilibus rotulis superpositos, ac versatilibus curriculis circumductos, |
in confertissimos hostes maxima vi exagitari præcepit: quæ res tantum ad | |
relaxandam adversariorum aciem valuit, vt vincendi spes magis in machinamento | |
quam milite reposita viderentur: cujus intolerabilis moles, quicquid impulit, obruit. | |
Potuit forte Rex iste Regnerus dicere de suis æneis equis, quod supradictus Antiochus | |
Soter ( Luciano teste ) de suis elephantibus contra Galatas pugnando, testatus est. | |
Dum enim eiusdem Antiochi principes convenissent, & victoriosum | |
Responsum regis notabile. | Regem nuncupassent, Rex respondit: Verecundiam habemus milites, |
quod nostra salus tantum in XIIII. animalium terrore sita | |
Galatæ divina virtute non bestiarum terrore superanti. | fuerit. Si autem rem copiosius tractare volumus, |
divina virtute Galatæ conciderunt, quia | |
somnio bono confortatus, | |
audacter ingressus | |
sum | |
prælium, atque victor, evasi. | |
De eodem | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>