Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Octavus. De statu regentium et officiorum ac exercitio militari - Cap. XL. Adhuc de seueritate eiusdem Regis - Liber Nonus. De bellis campestribus - Præfatio
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
severitatem, in omnibus ostendisse, sed longe terribiliora ex industria, quæ sine suspirris, | |
& horrore legi nequeunt, & multo minus in libros referi, reliquisse. Danica | |
tamen nobilitas post exactum Regem Christiernum antedictum, XLIIII. articulos | Articulos 44. Danica nobilitas posuit contra proprium regem. |
in Vrbem, & totum orbem, pro sua excusatione, cur ab eodem Rege defecerat, | |
publice legendos emisit. Ita & Senatores regnorum Suetiæ, & Gothiæ, ac | |
Norvegiæ, tam antea, quim postei repetitis vicibus libris, & literis sese excusarunt. | |
Quod autem ego amarius cæteris, venus tamen, & parcius scribo, audax testimonium | |
facit, quia cum gravi meo periculo, & mœrore omnibus iis tragœdiis inspiciendis | |
intersui, vt dolenter viderem mala gentis meæ, quæ nunc millies aucta videntur, | Mala posteriora pejora. |
& insuperabiliter, ob impias legum constitutiones, & | |
subditorum oppressiones, deteriora.
LIBRI OCTAVI FINIS.OLAI MAGNIGOTHI ARCHIEPISCOPIVPSALENSISDE BELLIS CAMPESTRIBVSLIBER NONVS.PRæFATIO. | |
AVTVMANT plurimi bonæ spei homines, expeditis | |
regionum, ac Regum truculentissimis præliis, quibus fere totus | |
crbis occupatur, propter ingentes provinciarum ruinas, | |
ac alia infinita stragium incommoda, stabilem quandoque | |
posse fieri pacem. Sed rursus quam incerta, ac anxia sit hæc | Spes dilata affligit animam. |
spes, quæ sui mora infinitos affligit, non est quod multis | |
probetur argumentis, cum ab initio bella, & seditiones lemper | Bella continua videntur. |
coaluerant, atque (nisi Deus averterit) mundum nunquam | |
sint relictura, sed aucta majoribus malis, perpetoo quoad hæc | Bella Aquilonarium continua. |
humana natura perstiterit, permansura: quam rem tam sacræ, quam profanæ historiæ, | |
atque poëses, quæ bellorum plenæ sunt, semper fuisse testantur: immo quibus | |
armis, machinis, locis, temporibus, ducibus, periculis, & cautelis facta perhibentur, | |
tam generaliter, quam particulariter passim a multis, tum veteribus, tum recentioribus | |
fuerat demonstratum. Cum itaque in regnis Septentrionalibus horrenda semper, | Locabellosum. |
tanquam in domo Martiali, ab initio seculi non solum communi more contra | |
armatos homines fuerant commissa certamina, sed & adversus elementorum asperrimas | |
qualitates, & tempestates oppositæ vires, prout annexa tabella, quomodo in vallibus, | |
montibus, sylvis, campis, aquis, & glaciebus arduissima exercentur prælia demonstratur, | |
successivisque libris & capitibus, prout septimo & octavo factum est, amodo | |
ostendetur. Nec optimus inspector inania hæc judicet, donec causas intelligat, an talibus | |
calamitate, & cruciatu plenis instrumentis, quærenda sit intima securitas: an paci, | |
quæ nihil insidiarum habet, per amœniora compendia Dei virtute, & victrice patientia | |
sit consulendum. Vere tamen fatendum est, quod ipsis armis prima facie terretur | |
inimicus, & incipit animo cedere, si se cognoscit similia non habere: quæ veluti | |
in bello sunt necessaria, ita & in pace decora videntur: attamen imbelles, | |
fragilesque mortales cunctis beluis efficiunt ferociores. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>