Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Octavus. De statu regentium et officiorum ac exercitio militari - Cap. XXXIIII. De proditoribus cognoscendis, & cauendis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
VARIæ provinciæ varios hujus tituli habent artifices, & | |
professores: quorum non exigua pars etiam in Septentrionalibus | |
terris ( heu dolor) invenitur. Sed vix eos ea astutia | |
Arabes & Afri proditoRrum magistri. | præditos, veluti Plutarchus continue citat Arabes, & Afros: |
quos excellentiores omnium reputat, qui sunt in toto | |
orbe. In vna tamen re, videlicet tradendi, prodendive conveniunt, | |
vt dominos, vel eorum secreta turpissime prodant. | |
Ca cur proditoribus haud parcitur. | Ideoque deprehensis illis vix venia conceditur: quia |
arguente proprio judicio de sua causa diffidunt, quoniam | |
dominos insidiis occidere satagunt, aut arces eorum nocturnis temporibus occupare | |
conantur, vel finitimos ad arma solicitant, vel externos principes inducere nituntur, vel | |
se Reges facere intendunt, vel ftructis contumeliis contra proprium dominum cuncto | |
cnmine insimulandum, a hostibus eius auxilium poscunt. Ideoque raro, aut nunquam | |
Proditores seipsos veneno plerumque necant. | elementiam petituri Principem, nisi veneno sibi, vel alteri inferendo, accedunt. |
Sed & tunc infelicissima meditatione agitati, etiam si accesserint pacis inquietes, | |
perseverant, nisi materiam grassandi invenerint, qua denuo perniciem ostendant, | |
necessitati magis, quam voluntati consulentes. Si tamen hi principes sunt, | |
Modus recipiendi rebellantes in gratiam. | qui a rebellione cessarunt, & in gratiam recipiendi, tunc gladiis pendentibus ad humeros |
more veterum heroum, & extra jactum lapidis equo descendunt, primo adorant | |
genu posito, iterumque progredientes paululum, & tertio non procul a Rege, | |
vel Principe, qui vix eis assurgit clementiæ signum ostensurus, licet nuper competitores | |
fuerint regni, vel alterius eminentiæ susciplendæ. Scriptum etenim norunt, | |
Si inimicus tuus incurvaverit se super poplitem, non credas illi, quia livore, | |
vltione, & scelerata machinatione, novarumque proditionum plenus, incessanter cupit | |
Ingratitudo. | eum interimere, a quo redemptus fuerat, & libertate donatus, vt plerunque accidere |
solet. Quo fit, vt aliquando morte subita, Vel longo exilio, vt prolixiorem | |
Exilium prolixæ morti comparatur. | mortem subeant, puniuntur. Sed frequentius justo, & inscrutabili Dei judicio evenit, |
vt eo loco, quo atrocius deliquerunt, illo quoque modo, & asperitate plectuntur, | |
prout multi fideles historici diversarum regionum conformiter attestatur, & | |
inter alios Saxo Grammaticus, qui miranda de proditorum ingeniis, ac crudelitatibus | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>