Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Octavus. De statu regentium et officiorum ac exercitio militari - Cap. XXXI. De portentosis sceleribus contubernalium eiusdem Regis Daniæ - Cap. XXXII. De vafris consiliis, & iniquis Consiliariis &c.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
ipforum, favoreque mercato: nulli matrimonium contrahendi fas erat, si eorum non | |
pretio præemisset assensum. Præterea non in virgines modo, verum etiam in matronarum | |
turbam passim dissolutissimæ libidinis suæ flagitia porrexerunt. Mixtam | |
petulantiæ rabiem duplex furoris species agitabat. Convenis, hospitibusque | |
receptuum loco conuitia præbebantur. Tot ludibriorum irritamenta a petulantibus, | |
& lascivis reperta sunt. Adeo sub Rege puero temeritas libertate nutrita est. Nihil | |
Pœnæ dilatio dispendiosa. | enim tantum peccandi licentiam protrahit, quantum vltionis, pœnæque dilatio. Tam |
effrenata militum procacitas, non exteris tantum, sed etiam Danicæ patriæ invisum | |
fecerat Regem. Dani tamen dolenter ferebant, superbe sibi, ac crudeliter imperari. | |
Greep. | Sed quomodo omnium horum autor Greep dictus ( id est, cloacaria furca ) fuerit punitus, |
autor vix ostendit | |
De vafris consiliis, & iniquis Consiliariis &c. | |
CAP. XXXII. | |
PRINCIPIBVS cum ( vt in plurimum sint suspiciosissimi ) | |
diversimode consilia tribuuntur, alius miris technis | |
de moneta intendenda, vel elevanda, dum fuerit eroganda, | |
Monetæ mutatio. | & rursus deiicienda, dum fuerit corroganda, |
vt & multum æris parvo dissolvat, & pro parvo multum | |
Bellorum simulatio. | recipiat. Alius suadet vt bellum simulet, vt pecuniam |
conflet. Alius facit pacem sanctis exrimoniis, vt plebeculæ | |
Pacis fictio. | præstigium fiat, ac si pius Princeps ab effusione sanguinis |
Legum corruptio. | horreret. Alius antiquas leges tinea rasas, quas nemo |
latas meminit, contra transgressores ad multas extrahendas | |
adducit, quasi nullum haberet vberiorem proventum, nullum magis honorificum, | |
Tributorum vanatio. | vtpote qui justitiæ personam præ se ferat. Alius, vt gravia primum tributa |
fiant, & postea interpositione bonorum virorum ad mitiorem summam relaxentur: | |
Privilegiorum venditio. | quo casu quæstores suas capsas ditare possunt. Alius suadet vendere privilegia tanto |
pluris, quanto melior fuerit Princeps, populum offendere timens. Alius suadet | |
Iudicum examinatio. | examinare judices, vt adulatione, vel ignavia cedant votis Principum, & trepidam |
in tribunali ferant sententiam. Neque enim deest prætextus pronuntianti pro | |
Iudiciorum perversio. | Principe, nempe satis est aut æquitatem a sua parte esse, aut verba legis, aut contortum |
scripti sensum, aut grandem prudentiam, et autoritatem judicis. Alius allegat | |
Exercitus conscriptio. | Crassi divitis dictum, Nullam auri vim satis esse Principi, cui sit alendus exercitus. |
Præterea nihil injuste Regem facere, vt maxime etiam velit, posse: quippe omnia | |
Subditorum confiscatio. | omnium eius esse, ac homines etiam ipsos. Tantum vero cuique esse proprium quantum |
Regis benignitas ei non ademerit: quod ipsum quam minimum sit, Principis | |
Divitum depressio. | vultum referre, vt cujus tutamentum in eo situm sit, ne populus divitiis, ac libertate |
Resistentiæ timiditas. | lasciviat, quod hæ res minus patienter ferant dura, atque injusta imperia: quin |
contra egestas, atque inopia rotundat animos, ac patientes reddit, adunatque pressis | |
Principes exules & infames curs. | generosos rebellandi spiritus. Vtcunque sit, multi Principes his, & similibus |
consiliis, & consiliariis, facti sunt exules, miseri, | |
infames, & inhabiles in se, & possentate sua, | |
amplius gubernandi. | |
De bonis | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>