Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Octavus. De statu regentium et officiorum ac exercitio militari - Cap. XXVIII. Adhuc de eisdem pessimi præfectis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
sacrilegia, obsidione gravissima in sua regla incolarum potentia clauderetur, frustraque | Rex desertus a præfectis. |
a suis præfectis, qui liberius per regnum vagabantur, expectaret auxilium, | |
hærebat quid in tanta perplexitate pro remedio conduceret tutiore, misitque denuo | |
secretos nuntios antedictis præfectis, mandans ob eorum honorem, & fidem, ac præstitum | |
iuramentum, vt eius calamitati subvenirent. Sed frustra: nihil enim aliud | Vitia malorum præfectorum. |
didicerant, quam superbe dominari supplicibus, pecuniam extorquere ab incolis, | |
iniunas irrogare miseris, supplicio afficere innoxios: at arma pro suo Rege assumere | Perfidia notanda. |
re, aut vires viribus opponere, nunquam didicerunt } immo seipsos Regiis adver | |
sariis sponte captivaridos exhibuerunt ( prout in simili Procopius in suos Græculos | Græculi. |
conqueritur, contra Gothos pro Iustiniano Imperarore nil facientes) digni profecto | |
ita captivari, vt similibus traditoribus sempiterno terrori essent, & exemplo. Tum | |
Rex in arcta necessitate positu, tutissimum præsidium in fuga providens, naves aliquot | Præsidium in fuga. |
in horrendissimo frigore mensis Ianuarii celerrime divitiis ingentibus impositis, | |
adaptari jussit. Cumque iam anchoræ levandæ restarent, quidam e præfectis | |
Regem interrogat, an aliquid in terra neglexisset: quo audito Rex suspirans, | Regis responsum. |
respondit: Neglexi sane ante plures annos te, & tui similes in furcam suspendere: | |
quod tunc si fecissem, nunc quietius in tranquilla Republica remanerem. Moxque | |
erectis velis in Gedanum Prussiæ celeberrimum emporium, magis grata, quam iucuncta | Gedanum Prussiæ celeberrimum emporium. |
navigatione pervenit, a Casimiro Rege Poloniæ humanissime exceptus, donec | Casimirus Rex Poloniæ. |
VII. annis evolutis, in pristinam dignitatem, & potentiam reciperetur, factus | |
omnibus charissimus, qui antea publico odio laborabat. Præfectos nanque instituit, | Carolus rex Suetiæ 7. annis exul. |
qui virtutes vitiis, justitiam injuriis, honestatem vtilitati præferebant. Quid vero | |
Rex Daniæ Christiernus eius nominis secundus, in regnis AquilonariLus ob sævitiam | Christiernus 2. Rex Daniæ. |
crudelium præfectorum passus sit, nemo qui acta eius legit, ignorat. Inter | |
cæteros autem quendam impium sanguinarium præfectum habuit, Nicolaum Holeste | Clauos Holste. |
appellatum: cujus vnica voluptas erat, Regem severum præcedendo, elevare excelsas | Fures longi altius suspeduntur. |
surcas, quibus infelices regnicolas immani morte afficeret, nisi certo auri, argentique | |
pondere quantocyus redimerent vitam: afferens longos fures altas decere cruces. | |
Nec defuit præconi justum fatum. Regia nanque sententia, quod a multis inocentibus | |
pecuniam extorsisset, condemnatus, & in eadem furca, quam aliis parari | Laqueo periit. |
iuslserat, ipse suspensus fuit: licet nihil magis securitatis a furibundo | |
populo Regi partum est, quin fugeret omni momento. De | |
hoc autem Christierno Rege, & gestis eius, nonnihil | |
oculata fide inferius scribam, quia | |
præsens horrenda vidi. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>