| incursus, timor, spes, & alia multa adeo animum perturbant, ac distrahunt, |
| vt vix illi in ipsi, qui a teneris annis talia perpessi sunt, eadem perserre valeant. Magnis |
Princeps laudabilis. | itaque laudibus extollendus est princeps, qui milites quotidie bellicis laboribus |
| exercet, ne per ignaviam, & desidiam tabescant, vt cum opus fuerit, pro justitia, |
| & patria libertate certando enervare poterint violentiam tyrannorum: quod solum |
| inter præclariores triumphos perpetuam meretur laudem, & memoriam sempiternam. |
| Nec efferatur aliquis inanibus titulis, quod artem calleat militarem, nisi (vt |
| dictum est ) aliquid pro tuenda æquitate, & innocentia defendenda, demonstret se |
Alexander Magnus. | strenue exercere. Commendatur miris modis Alexander ætate XXXIII. annorum |
| moriens, quod inter exteras heroicas virtutes clementissimus extiterit in oppressos, |
| ita vt a barbaris nationibus lugeretur extinctus. Vita tamen spirans, |
| XXX. millia puerorum e diversis nationibus vidis, sub præceptoribus diversarum |
| artium instrui fecit: quorum provecta ætate, & prudentia, si supervixisset, totum |
| orbem juste regnando gubernasset. |
| |
| |
| |
| De præfectis provincialibus. |
| |
| CAP. XXVI. |
| |
| IN Septentrionalibus regnis vti multæ, & potentes sunt |
| provinciæ, ita & in illis dirigendis diversæ fortis, & linguarum |
Præfecti diversi. | præfecti a principibus constituuntur, tanquam |
| radii a sole emissi, vt in toto terrarum circuitu æquitas |
Iustitia vnita. | et justitia custodiatur, securitasep permaneat omnibus populis |
| inviolata. Falsus enim dolor esse non creditur |
| vbi tanti laboris incommoda subeuntur, quando scilicet |
| defectu bonorum, aut gravamine malorum præfectorum |
| apud regni judicium ex vltimis finibus afflicti subditi |
| coguntur afferre querelas, veluti ab Islandia, ac |
| Finmarchia |
| |