Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Octavus. De statu regentium et officiorum ac exercitio militari - Cap. XVII. De quorundam equorum dolositate
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Equi animosi Vestrogothorum. | CVM apud Vestrogothos equi reperiantur non minus |
pulchri, quam animosi, atque ad omnia subeunda certamina, | |
& onera præstantissimi, quia a ferocissimo equorum | |
genere hyemalibus pascuis vt plurimum enutrito producuntur, | |
ideoque importunius ab omnibus, præsertim nobilibus, | |
& militaribus viris, satis caro pretio comparantur. | |
Cum vero casu aliquo tales equi raptu, vel furto, aut alia | |
quamvis negligentia a justis possessoribus auferuntur, nunquam, | |
aut raro novis sessoribus adeo vivacem spiritum, | |
aut firmam securitatem in periculis exhibent, quemadmodum pristinis alitoribus | |
Equi secretis signis applaudunt suis. | suis mira agilitate præstare solebant. Signis enim secretis in voce, sono, tactu eos |
instruunt, quibus admoniti hilarius ad imperata, quam si ealearibus vrgerentur, procedunt: | |
immo signis hujusmodi a sessoribus non perceptis, duo præcipue morris | |
Pericula duo mortis. | pericula, vel mortem ipsam, inferunt eisdem. Aut enim freno mordicus ore apprehenso, |
capiteque inter tibias submisso, & clunibus in altum levatis a dorso antrorsum | |
equitem excutiunt, aut sese in postenores pedes erigunt, & in tergum supine | |
casuros exponunt, vt impossibile sit fessoris cervicem non disrumpi, aut caput non | |
excerebrari. Volens hic sileo casus quorundam Principum, & illustrium virorum | |
Aquilonarium, qui sic periere. Qui enim equos tales a primis educatoribus violentia, | |
Signa in equo cavenda. | vel licentia extrahunt, contemnentes petere qualibus signis, venient dirigendi, |
illico quam impetuosi sint, experientur. Verum pro recentioribus annis opportunius | |
quam alias vllo priori ævo remedium domandi tam feroces equos | |
repertum est, vt nunquam, vel raro, nisi negligentia turpiter | |
intervemente, aliquis præcipitetur ab equis, præcipue | |
Instrumenta sortia præstant securitatem, | etiam quia omnia equitandi instrumenta |
modis omnibus proportionata, | |
afferunt | |
securitatem. | |
De externis | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>