| igitur bellum in hyeme contra colonos accipitur, quando jussu dominorum, simili |
| exorto inimicorum casu includendorum, domos repagulatas comburere non formidant |
Fenestræ tectorum. | quia abundantia propinquarum sylvarum novas ædes mutuo adiutorio erigere |
| possunt. Domus autem nunquam in latere, sed in culmine tecti fenestras habent: |
| ideo foribus obseratis facilime somno sepulti comburuntur. |
| |
| |
| |
| De defensione riparum Islandiæ. |
| |
| CAP. XXIII. |
| |
Islandia. | ETSI superioribus libris, præsertim II. dictum sit de mirabili |
| natura montium, & portuum Islandiæ, id est, terræ |
| glacialis, vbi maxima diligentia excitantur robusti adolescentes, |
Corvi insidiantur porcellis. | pro occisione corvorum, ne devorent porcellos |
| & agnos: attamen his adduntur equites magno conducti |
| stipendio, vt coërceant insolentiam negotiatorum: |
| qui ob indicibile lucrum quotannis e diversis Germaniæ, & |
| præsertim Saxoniæ inferioris partibus, vt sunt Lubicenses, |
| Hamburgenses, Vismarienses, ac Bremenses, eo confluunt |
Fraudulenti negotiatores. | Inter quos cum plurimi fraudibus, & dolis pleni sunt, vt circumveniant, aut |
| spolient simplices inhabitantes, vel alias angustient innocentes, provisum est fortitudine |
| equestrium armatorum, ne in littoribus, aut portubus, aut rure, vis alicui |
| fiat, vel facta permaneat impunita. Quod autem cernuntur cryptæ, & subterranerum |
| cavernæ pro vsu habitationum humanarum, ac conservatione bestiarum, nemo miretur, |
| cum venti, quemadmodum superius lib. II. dictum est, intantum |
Circius ventus austerrimus. | ibi sæviant, præsertim Circius ex Occidentali ac Septentrionali |
| commixtus, vt vix equitare, aut ambulare |
| concedatur viatori. |
| |
| De custodia |
| |