| SOLET etiam plerunque, vti in quovis acerrimo bello, |
Pugna exire non licet. | accidere, vt non modo defesso e pugna excedendi, sed |
| ne saucio quidem eius loci, vbi constiterat, relinquendi, ac |
| sui recipiendi facultas concedatur. Ideoque hyeme propter |
| horrendum frigus, & æstate ob ingentem æstum longe plures |
| pereunt, quam reliquis temporibus anni: quinimmo |
Pugna temeraria, & contemptu hostium plures perire solet. | cuncto tempore intereunt, qui aut pericula præuidere negligunt, |
| aut hostium paucitate contempta, temere præliantur. |
| Sæpe etenim minores bestiæ angustiis constrictæ, rabie |
| contracta majores superant, vtpote quod vna vulpes plures canes robustos lacerat, |
| & evadit. Qui vero in hostili exercitu ab equis sive nudis, sive cataphractis pugnant, |
Vulpes evadit. | majoribus periculis subiiciuntur. Incolæ enim patriæ, defensores, vti pentissimi sunt |
Equus potiusquam sessor sagittatur. | in sagittatoria arte e fortibus corneis ballistis, ita & modum pugnandi servant, vt potius |
| equum, quam fessorem latioribus sagittis, Schecta appellatis, transfigant: recte |
Schecta. | existimantes, læso jumento, ipsum fessorem mox ruiturum. Nec opinione saltuntur. |
| Ferrea enim sagitta corpori immissa, intolerabili excitato cruciatu equitem & jumentum |
| strangulat repentino casu, prout in multis cap. infra dicetur. Præterea hoc observant, |
Pedites pro equitibus pugnant. | vt semper pedites, qui optimi jaculatores sunt, in locis montanis, ac asperis pro |
| equitibus pugnent: quia loci natura cum fideli ductore victoriam a hostibus certissimo |
Duces fallaces. | exitu pollicetur, sicuti econtra, quando duces belli ad insidiosa loca ducunt, vel potius |
Exemplum notabile, ne principes illusi turpiter occidantur. | seducunt exercitum optime animatum, & armatum: prout Livius factum fuisse in saltibus |
| Candianis testatur, & Plutarchus per proditores Arabes contra M. Crassum, vti |
| miserrimum & infelicissimum spectaculum ibidem videtur, satis dignum vt a principibus |
| legatur, sæpiusque lectum repetatur. |
| |
| |
| |
| De littoralibus præcliis. |
| CAP. VIII. |
| IMMINENTE maritimo bello mira diligentia vtuntur Septentrionales populi, |
Modus arcendi hoste a littore. | præsertim Gothi, Sueci, ac Finningi in hostica classe arcenda, vel excipienda. |
| Aut enim e rupibus tanquam naturalibus præsidiis eminus hostem |
| sagittis arcent a littore, aut propius accedentem saxis e sublimi projectis |
| elidunt, |
| |