| ad hæc vsque tempora Lutheranorum, magna civium diligentia, pro earum filiabus |
| caste, & sancte educandis, custoditum, sed nunc eversum. Comes etiam hujus sanctissimæ |
Mechthildis Roschildensis. | viduæ fuit quædam Mechthildis, de regno Daniæ illustris prosapiæ virago: |
| cujus violentus sponsus contradicentem opprimere volens, ab altis scalis cadens, |
| fracta cervice subito expiravit. Hæcque in medio noctis silentio aufugiens, ope prædictæ |
| mulieris viduæ, in sanctai virginitate vsque vitæ exitum plena bonis operibus |
| illæsa permansit. |
| |
| |
| De pellicibus, & diversitate pellium. |
| |
| CAP. XX. |
| |
| MIRANTVR plurimi quomodo tute, & sane vivant |
| homines in horrendis frigoribus plagæ Septentrionalis, de |
| quibus primo lib. cap. XIX. pro parte extitit declaratum: |
Quæstio continua. | hancque levem quæstionem vltra XXX. annos audieram in |
| Italia, præsertim ab Aethiopibus, & Indis, quibus onerosus |
| videntur vestitus sub zona torrida, ferre plumaceas |
| vestes e psittacis, et discoloribus papagallis artificiose confectas: |
| quibus respondetur, prout omni præterito ævo poterat |
Natura rerum mater. | responderi, Naturam omnium rerum matrem nihil agere |
| superfluum, neque diminutum, immo omnibus productis optime providere. Gaudet |
Indus. | Indus multiplici plumarum genere, magis forsan pro tegumento, quam necessitate: |
Scytha. | rursus Scytha villoso vestitu, & tegmine pro commoditate. Nec terminum |
| commutare licebit sagacitate naturæ præseriptum: quæ sicuti sub polo Antarctico |
| immensos calores, difficili remedio temperandos, amplectitur: ita sub Arctico adversus |
Remedia frigoris arcendi. | asperrimas hyemes, glacies, frigora, & spiritus procellarum opportuna remedia |
| faciliter administrat, ligna videlicet in maxima copia, & levissimo pretio, |
| & demum pelles diversorum animalium, tam sylvestrium quam domesticorum, vt |
Animalium nomina. | sunt, |
| Agnorum Dossorum Lutrarum |
| Alcium Fibrorum Mardurorum |
| Asperinorum Gulonum Onagrorum |
| Bisontium |