Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Sextus. De Mineris & Metallis - Cap. XVII. De Aurisicibus - Cap. XVIII. De argenteo ornatu virginum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
igitur antiqui temporis moribus, satis monstrari poterit, quam ingens auri, & argenti, | |
alteriusue pretiosi æris opulentia fuerit, quando ( vt primo lib. præmissum | |
Templa idolorum. | est ) templa idolorum, triclinia Regum & Principum, vsque ad infantum cunabula, |
& equorum frenos, & phaleras, in emmentissimum ornamentum extendebantur. | |
Mortalitas. | Auri quidem minera, vt tunc abundans fuit, ita postmodum ob sævam mortalitatem, |
peste, gladio, fame, & tempestatibus excitatam, rarefacta, cura eius evanescebat. | |
Posteri inexplebiles. | Solam memoriam quorundam locorum, vnde extractum fuit, ad posteros |
satis inexplebiles misit, quemadmodum extremis finibus Aquilonis superius fuerat | |
enarratum: attamen non negandum arbitror, quin auri maxima vis sit in Suetico | |
cupro: quod emptum, & exportatum, ac plerunque a naufragio repetitum, arte | |
igneque expurgatum, possesforibus suis præstat insigne lucrum. Hancque artem puto | |
Hungarorum artifices. | Hungaricos artifices diligenter attendere, qui cuprum valde rubicundum, & examinatum, |
atque in tenues laminas resolutum, externorum negotiatoribus vendunt: | |
Vistula flu. | qui demum per dominia R egis Poloniæ, vsu longarum navium in flumine vulgatissimo |
Gedanense emporium. | Vistula vsque ad emporium Gedanense Ducatus Prussiæ deportandum, eoque |
loco dividendum faciunt: reliqua domesticis aurificibus (si arte secretiori aliquid | |
auri e cupro, vel ære exprimere possint ) salva relinquuntur. Quantum ad argenti | |
vsum, nulibi communius, aut splendidius in omni hominum conditione venundatur, | |
quam in Suetia, & Gothia: vbi vix domus, vel familia reperitur, quæ non | |
semper aliquid annua industria adiicit ad partam possessionem. Quæstu etiam | |
maximus est in magnis in maginibus Sanctorum, regni Tutelarium pationorum: quibus | |
ciboria, sive loca auro, argentove constructa, reverenter deputantur. Similiter | |
Ornatus muliebris. | & ornatu virginum in amplissimis capitum coronis, monilibus, pectoralibus, brathialibus, |
catenis, murenulis, annulisquea parentibus, paranymphis, vel amicis | |
Argenti perpetuitas. | erogatis. Nec frustra: provide enim eis potius argento, tota earum vita & herediim |
duraturo, quam sericeis vestibus esu vermium subito perituris, elargiuntur. | |
Immo illustrioribus viris adaptari solebant antiquitus argenteæ cincturæ, vulgariter | |
Silffschena. | Silff schena dictæ, atque rotundi argentei nocti in vestibus vndique perstringendis: |
Campanulæ. | immo etiam campanulæ argenteæ caudis equorum, vt sono percepto obvii caveant |
Frena. | calcitrationem, alligantur. Præterea strepæ, frena, & pectoralia, plurimaque argentea, |
potius luxum, quam solido apparatum, fabricantur ornamenta. | |
De argenteo ornatu virginum. | |
CAP. XVIII. | |
Scheningia. | EXTAT apud Ostrogothos vetustissimum oppidum Scheningia |
dictum, eo quod torrens certo tempore, impetuosissime | |
Schena flu. | alluit latera eius, Schena appellatus. Siccitate |
vero adeo pauculam reservas aquam, vt vix solis jumentis, | |
Fontes. | & pecudibus sufficiat adaquandis. Sed hunc |
defectum optimorum fontium abundantia vbique supplet, | |
cum e viva scaturigine perpetuas habent venas. Oppidum | |
hoc, etsi vergens ad senium videntur proximum fore | |
desolationi, tamen situ, fertilitateque sua, ac opulentia | |
Situs saluberrimus. | simile non habuit in tota Septentrionali plaga. Situm, inquam, saluberrimum habet, |
vtputa inter fertilissimos agios, & prata, ac nemora quercina, valde vtilia & | |
opaca | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>