scetorum, suffocatione ventorum, ruptura funiculorum, opprimunt | Pericula laboratorum. |
aut conturbant, vt fractis cervicibus decidant, aut magnitudine periculorum Deum |
biasphement, profundiorem dæmonum catenam illico subituri. Idque posissimum |
faciunt in ditioribus argenti mineris, vbi spes eminet vberior infiniti thesauri inveniendi. | Minerarum desolatio. |
Hacque ratione plurimæ mineræ ditissimæ, penitus desolatæ videntur. ac peritus |
invalidatæ, maxime quod in metallicis locis sex genera dæmonum cæteris maligniora | Dæmonum sex genera in metallis. |
inuemantur: quorum pavore, atque noxio insultu, multi metallici laboratores |
periclitantur. Quid vero Germanicus scriptor Munsterus de simili spirituum |
illusione, immo oppressione senserit, ita aperietur: Compertum, inquit, genus | Dæmones vagantur. |
dæmonum in nonnullis sodinis versari: quorum quidam nihil damni metallicis inferunt, |
sed in puteis vagantur, ac laboribus, cum nihil agant, videntur se exercere, |
nunc cavando venam, nunc ingerendo in modulos id quod est effosum, nunc |
machinam versando tractoriam, nunc irritando operarios: idque potissimum faciunt |
in his specubus, e quibus multum argenti effoditur, vel magna eius inveniendi spes |
est. Alii vero admodum noxii sunt, vt ille, qui ante aliquot annos Annæbergi fodinam, | Noxii. |
cui nomen Corona rosacea est, ideo infestam habebat, vt metallicos XII. | Laboratores 12 necati. |
necarit, ac ea de re fodina, quantumuis argento dives esset, relicta suit. Hæc omnia |
habeo e doctissimo viro, summoque philosopho Georgio Agricola. Romani | Romani. |
olim damnatos ad mortem, in hujusmodi cryptas destinassent, quibus cacodæmones |
sic illusissent.
De fulgure montium Metallicorum.
CAP. XI. |
MONTES minerales inhabitantes sæpissime tonitruo, |
fulgure, fulmine, aut coruscatione flagrante, mirabiles effectus | Pericula laboratorum. |
inexhalationibus minerarum experiuntur, crassum |
videlicet ab antris vaporem, qui omnia obumbrat: gravem |
in superficie montium circa exitum & introitum aëris strepitum |
qui arcet accedentes: & super omnia intolerabilem |
fœtorem, sulphureo fulminis odori admixtum: quem siquis | Fœtor. |
insuetus eo accedens hauserit, ægritudinem incurret dissici |
lime restaurandam, oppilationem videlicet meatuum gutturis: | Cervisiæ medicina. |
quæ calida cervicia immixto butyro repente pota, dissoluitur, vt successive |
|