Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Sextus. De Mineris & Metallis - Cap. II. De situ Mineralium venarum - Cap. III. De modo cauandi Metalla
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
PRÆTEREA venæ a lateribus Orientis, & Meridiei | |
Lineæ orientales | in mixtum Occidentem, & Septentrionem concurrentes, |
electiores esse perhibentur: non itidem aliorsum in alias cœli | |
partes derivantes. Maturior enim minarum decoctio ortiuum | |
Venæ. | solem, & meridianum sub Arctoo sequitur Sunt |
Pendentes. | etiam venæ Pendentes, atque lacentes dictæ. Pendentes desursum |
Iacentes. | tegunt. Iacentes in plano situ recumbunt, augmentum |
Obliquatæ venæ. | & bonitatem ab ipso exitu assumentes. Sunt etiam |
venæ sursum deorsum obliquatæ, a prædictis omnibus dependentes, | |
Seneca. | quemadmodum Seneca de naturalibus quæstio. lib. VIII. tradit. Sicut, |
Similitudo humorum, & minerarum. | inquit, in nobis non tantum est sanguis, sed multa genera humoris, alia quidem |
necessarii, alia quoque corrupti, ac pinguis, vt in ossibus medullæ, in capite | |
cerebrum, in oculis lachrymæ: sic in terra plures sunt humores, qui mature durantur. | |
Et hinc est omnis metallorum humus: vnde aurum, & argentum petit hominum | |
Avaritia. | avaritia. Cæterum sicut in nostris corporibus, sic & in illa humores sæpe vitia |
concipiunt, cum aut ictus, aut quassatio aliqua loci, aut senium, aut frigus, aut | |
æstus corrupere naturam. Interim tamen infinitis periculis, & mortibus ad ipsa | |
Plutonis æstimata sedes. | montium viscera ( vbi Pluto habitat ) opera scilicet gigantum, & fortium virorum, |
vt Plinio placet lib. XXXIII. præparatur accessus: qui cuniculis per magna spatia | |
actis, ad lucernarum lumina, ac nocturnas vigilias, & labores, pro divitiis solicitantes, | |
partim saxis, partim vapore, & fumo miserabili casu in mediis laboribus | |
Strangulantur. | obruuntur, vel funibus ruptis in medio cavernarum strangulantur: documentum |
cæteris præbentes, minus temerarium vrinatoribus fore, inter marinas beluas | |
in profundo pelagi quæsivisse margaritas, quam laboratoribus hausisse mineras. | |
Quidam etiam ruptis fornicibus, seu ligneis sustentaculaulis, collisione montium vel | |
Famæ, moriuntur. | illico intereunt, vel same ( nullo suppetente auxilio ) deficientes moriuntur, vt cap. |
sequenti ostendetur, | |
De modo cavandi Metalla. | |
CAP. III. | |
VERVNTAMEN his periculis sequaces eorum effossores | |
Imperterriti. | territi, non fugati, sustinendis montibus crebros fornices, |
ligneaque sustentaculaula inter ipsa montium latera, ac inferius | |
pro sua securitate reponunt: eaque dubia, atque anxia | |
firmitate fidentes, adhuc alio excogitato modo sese in funibus | |
inter invias rupes metalla cæsuri, vel argenti lineas lecturi, | |
dimittunt: quæ postmodum igne, & aqua, arte adhibita | |
depurant. Cumque sterilis quæstus, atque inanis laboris | |
esse videtur, quasi in cortice & superficie, nullus aut rarus | |
pinguissimæ mineræ quærendus sit fructus, solidioris ingenii, vsu resumpto, prioribus | |
longe fortioribus fornicibus intra montium latera columnas statuiit, firmiter credentes, | |
Divitiæ in profundo. | non nisi in profundioribus montium cavernis sagacioribus signis divitias esse quærendas, |
et infima abysso: vbi decoquente natura vberior, atque frequentior, argentea præsertim, et ærea | |
metalla fodiuntur. Nunc tamen Strabone referente, in proverbio est, Multo plures aurum, | |
vel argentum, aut vtrunque præparatum rapere, quam effodere impurum, etiansi gryphibus, | |
aut | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>