cupidius apprehensam ornatissimo muliebri vestitu protinus exornavit, suoque | Virgo ornatissime vestitur. |
toro laudabili majorum lege servata, coniunxit: e qua postmodum filiam Gyritham |
procreavit: quæ Haldanum sortita maritum, Haraldum Hildetan peperit: qui Daniæ | Lege majorum. |
regnum domesticis injuriis multipliciter laceratum, ad pristinum decorem, pace | Pax 50. annorum. |
L. annorum habita, restituit: duatque bellaces virgines, Sticlam & Rusilam, in Regem | Sticla. |
Trondorum super regni dommio classe bellica decertantes, insigni astutia vidas | Rusila. |
prostravit. Sed neque eius nepoti Odmundo Olone genito, par gloria cessit, |
dum aliam virginem Russam, cum fratre de regno Norvegiæ piratica contendentem, |
potentibus armis aggreditur. Nam ab ea fugatus, clandestina rebellione a popularibus | Vira virgine fugatus. |
molestatam, refugam fecit, atque fraternæ persecutioni, dum fugeret, impie objecit |
trucidandam. Neque omittendum est, quod potentissimus Hollandiæ princeps | Huiruillus Hollandiæ princeps. |
Huiruillus, Rusilam virginem Norvegiæ, res bellicas æmulantem, insigni armatorum |
virtute oppressit.
De bellicis exercitiis mulierum.
CAP. XXVIII. |
NE etiam huic proposito desint aliorum autorum præclara |
testimonia, de educatione, exercitiis, & triumphis |
Gothicarum mulierum, videatur Iustinus lib. II. Amazonum | Amazonum origo. |
originem adducens: quem secutus Paulus Orosius, |
cum de Scytharum fœminis sermonem texuisset, Gothorum |
subinsert mentionem, ostendere volens, qua de radice |
procederent Amazones. Testatur etiam Iordanes, Dionem |
Græcum, & Ablabium Senatorem Romanum secutus, |
prosessa voce, Gothos fuisse, e quorum ongine prodierint |
Amazones. Testatur etiam Iordanes, se duodecim libros Senatorum super eisdem | Libri 12. Senatorum Vrbis. |
rebus lectitasse, & inde, quæ scriberet, memoriter tenuisse. Si fortasse adessent |
libri illi multo clariora, ac certiora testimonia in hac materia adduci possent. |
Attamen harum fœminarum asserit duas Reginas præcipuas e toto agmine constitutas | Duæ reginæ. |
fuisse, vt domi forisque res strenue administrarentur. Vna Lampedo dicta, que | Lampedo. |
domesiicis rebus ordinandis, ac defendendis præfuit: altera Marpesia, quæ forensem | Marpesia. |
militiam dirigebat. Hæc fœminarum agmine sumpto, armorumque multiplici genere | Armorum giia. |
|