- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
175

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Quintus. De gigantibus - Cap. XI. De alio quodam Haldano, & gestis eius

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER QVINTVS        175


torquendi sævitiam beluinam, quam verecunctiæ causa volens prætermitto: qua
indignitate motus Borcharus Haldani pater, Rethoni se obiicit: quorum vt mutuum
bellum, ita exitium fuit. Haldanus vero eam pugnam vulneribus affectus exiit:
e quibus vnum ori evidentius inflictum habebat, adeo cicatrice conspicuum, vt cæteris
sanatis, carnis excremento sarciri nequiret: quæ res contumeliosum os nomenOs contumeliosum.
ei peperit: vnde perennem gloriam pro honestate, & patria pugnaris, æquius meruisset.
Sed quid virtuti dignum vnquam retribuit calumniosa interpretatio malignorum. Interpretatio calumniosa.
Viguit tamen in eo tanta militaris claritas, vt vbique ob insignem fortitudinem
formidabilis habererur: vnde & ea fiducia ductus, concupiscere cœpit confortium
nobilissimæ virginis Giurithæ, regii stemmatis eo seculo in Dania vltimæGiuritha.
hæredis: que cavendæ injuriæ gratia, conclave suum electo pugilum agmine tutabatur. Conclave.
Ad quam cum Haldanus semel forte venisset, abessentque pugiles, quorum
ipse fratrem impubes extinxerat, Oportere eam, inquit, castimoniæ rigorem honestissimoRigor castimoniæ.
conjugii decore permutare, vt lapsa regni gubernacula copulæ suæ beneficio
reparare posset. Se ergo nobilitatis splendore conspicuum, nuptialibus ab eaHaldanus nuptias suadet.
votis respici hortatur, quod ob dictam causam voluptati aditum datura videatur.
cujus responsione intellecta, didicit se nedum generis clantudine imparem existimati,
sed oris deformitatem sibi exprobrari: obsecrat, ne cui tori conniventiam
præbeat, antequam reditus interitusue sui certitudinem cognovisset. Quem athletæ.
Giurithæ locutum indigne ferentes, discendentem insectari conantur Quo viso,
mox quercum succisa, atque in clavæ habitum, redacta, solus cum duodecim manusQuercu excita duodecim prostravit.
conservit, eosque spiritu spoliavit. Deinde augendæ claritudinis titulo Russiam
ingressus, summa omnium dignatione suscipitur, atque in brevi ( fervente inter Svecos,
& Ruthenos acerrimo bello ) plures Suecorum pugiles duelli provocatione
oblatos interemit: & in postremis proprium fratrem Hildigerum, septuaginta pugilumHidigerus 70. pugilum oppressor.
oppressorem ( dum pietatem fortitudini, se fratrem manifestante, non præponeret )
gladio panniculis, ne carminibus hebetaretur, obducto, occidit. DeindeGladius hebetatur.
Sivarum Saxonicum, quod nuptialibus triumphis sponsam eius Giuritham
abducere vellet, celeri in Daniam emenso regressu interSivarus saxonicus.
convivantes oppressit in sponsaque læto applausu
potitus, ex ea genuit Haraldum Hildetan: Haraldus Hildetan rex.
de quo cap. VIII,
dictum est. At
finaliterVesetus.
ab Veseto insigni pugile. in Sialandia pro restituenda
lacerata patria pugnans,
occiditur.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 13:21:44 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/olmagnus/0261.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free