| his scilicet verbis: Armeniæ pars est Faunena, & Comisena, ac Orchistenat |
| quæ equis abundat. Chorsena vero, & Cambisena, Septentrionales, & valde nivales |
| sunt, Caucasiis montibus, & Iberiæ, & Colchidi vicini: vbi iter agentes |
Baculis elevatis auxilia petuntur. | in summis montium cacuminibus nive obrui dicuntur: nam ibi plurima cadit. Vnde |
| baculos habent ad eiusmodi pericula, quos in summam nivem respirandi gratia |
Effossi homines servantur. | exerant, vt eo signo auxilium ab advenientibus consequantur: quapropter sæpe effossi |
| servantur. Eo igitur argumento clarum est, Gothicas, Sueticas, ac Norvegicas |
Providentia adhibenda. | gentes Occidentaliores providentius artis sagacitate suæ saluti consulere, |
| quam apertis periculis se committere, & alienam, ac incertam deposcere commiserationem. |
| |
| |
| |
| De periculoso transitu intra montes |
| |
| CAP. XIIII. |
| |
| MAIVS adhuc periculum in cavernosis montibus iter facientibus |
| imminet: quia flatus, seu ventorum spiracula |
Nives minutissimæ periculosiores. | adeo vehementia ibidem concursu minutarum nivium excitari |
| videntur, vt, nisi comportatis sofforiis, sive ligonibus, |
| quibus viam aperiant, vix adsit spes, qua exeant |
Montium nomina | altissimos montes, & profundissimas valles. Montes igitur |
| hi præcipui sunt, Doffra, Schars, Sula, Horvilla, |
| cum multis similibus: de quorum radicibus, vel vmbilicis, |
Flumina vastissima. | exeunt vastissima flumina, partim in Orientem, & partim |
| in Occidentem. Perpetui enim montes, quasi linea |
| dorsotenus tracta, ab Austro in Septentrionem continuo gibbo ducuntur: nominaque |
Nomina montium a pilosis bestiis. | fortiuntur a provinciis, amnibus, vel forma locorum, vel bestiis versantibus |
| in eisdem, vt ab vrsis, lupis, & cervis, aut castoribus, & aliis animalibus omnimode |
| pilosis, quæ pro loci qualitate contra vim frigorum peroptime sunt vestita. |
Leones, cameli, &c. non sunt in Aquilone. | Ideoque leones, cameli, simeæ, asini, vel muli, vix eo portati supervivere possunt, |
| prout superius lib. primo de horribili frigore fuerat enarratum. Montes tamen hos |
| incolæ hyemis tempore domesticatis rangiferis quasi jugalibus cervis, oneribus non |
| exiguis |
| |