Dæmones damna dant. | & damna inferunt, ædium videlicet eversionem, pecudum interitum, agrorum destructionem, |
| ac castellorum aquarumque omnimodam desolationem: quæ omnia, immo |
| longe secretiora, sive apertiora dæmonum ludibria, vt supervacaneum est doctis |
| & prudentibus per exempla ostendere, ita & nullius vtilitatis erit curiosis & |
| vanis, quibus nullæ rationes aut autoritates sufficiunt, hæc ipsa peramplius manifestare. |
| Pro comperto tamen relinquitur, vt citato II. cap. præcedentis libri notatum |
| est, spiritus, seu vmbras amicis apparere, dextramque reddere, & quo ituri |
| sint, gemebundis suspiriis intimare. Quod autem dæmones sint sub vmbra nuper |
| in aquis Islandicis suffocatorum, vel spiritus defunctorum, inter mirabiliora hactenus |
Obsessi a dæmonibus. | creditum suerat, & observatum. Hoc tamen clare fatendum est, obsessos a dæmonibus |
| variis loqui linguis, maxime stridoroso superioris Germaniæ sono, sexcentis |
Dæmoniaci linguis variis loquuntur. | milliaribus ab Aquilone distante ( confusa licet appellatione ) quos volverint, |
| nominare. Hocque in casu simili beatus Hieronymus asserit: sanctum scilicet. Hi |
| larium expulisse a dæmoniaco multiplex genus dæmoniorum: quod varia voce respondebat, |
Hieronymus. | lingua videlicet Græca: aliud Hebræa: aliud Arabica: aliud ex vno ore: |
Hilarius. | & ita de aliis. Quod etiam videantur dæmones, mirum non est, aut inusitatum, |
Virtutum effectus | præsertim a sanctis viris: vt de Martino legitur, qui diabolum vidit visibiliter a tergo |
| Principis insidentem, & eum expulit. Parum enim est sanctis viris cœli virtutibus |
| vti, nisi ipsæ virtutes visibiliter humanis oculis videantur. Immo & a profanis |
Plutarchus. | hominibus, ac ethnicis videri compertum est, vt Plutarchus in vita Cæsaris ad |
Simulachrum horrendum. | finem de Bruto Cæsaris intersectore meminit: cui apparuit horrendum simulachrum |
| hominis, inusitata quidem magnitudine, & specie gravissima, ipsi lectulo assidens: |
Genius malus. | ac interrogatus, quis esset: respondit, Tuus sum malus genius: in Philippis me videbis. |
| Vbi iterato nil dicens apparuit, & ipse Brutus e præcipiti colle super pugionem, |
| quo Cæsarem interemit, se moribundus iniecit. Sic & Saxo lib. IIII. |
| accidisse dicit Saxonibus armatis, qui a Sclavis horrenda forma, tanquam |
Dæmon visus. | bono & optato omine, superne in vertice montis viso dæmone, |
| sunt interempti: quia eo monstro veluti divinitus |
| dati ducis adventum firmati, |
| sumptis victoriæ auspicis, |
| ex improviso Saxones |
| eosdem funditus occiderunt. |
| |
| |
| |
| LIBRI TERTII FINIS. |