Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Tertius. De superstitiosa cultura dæmonum populorum Aquilonarium - Cap. VII. De sacris, & sacrificiis Gothorum - Cap. VIII. De superstitionibus Gothorum circa tonitrua
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
præter superius expressum modum cum nave quinque remigum nuntium quempiam | Quinqueremis. |
e seipsis forte delectum mittebant, præcipientes, vt ea, quibus indigerent, a liberalitate | |
numinis impetrarent. Modus mittendi nuntii is erat. Quidam eorum | Modus mittendi nuntium ad numen. |
aliquot lanceas acutas in altum tenebant: super quas alii ipsum, qui destinandus erat, | |
manibus pedibusque correptum iniiciebant: qui si statim cadens extinguebatur, propitium | |
sibi deum arbitrabantur, quod nuntium facile exceperit. Si autem secus accidisset, | |
ipsum nuntium insimulabant malum esse virum, qui indignus esset ad deos | Malus vir. |
destinari. Itaque eo abjecto, alium mittebant, dantes adhuc viventi mandata, quæ | |
apud ipsum numen prosequatur. Deinde præmissa jactatione extinctum marinæ voragini | |
opera eorundem quinque remigum tradiderunt. O miseræ deceptionis errorem, | O miseræ errorem. |
tale numen colere, quod hominum morte placabatur, vt Cassiodo. in Epistolis | |
ait. Simile habent Strabo lib. XI. & Herodo. lib. IIII. Asserit etiam Pli. lib. | |
III. cap. XXV. quod Romani crediderunt animam Cesaris, viso cometa, inter | |
sydera poni: sicque cometa Romæ colebatur in templo. De cultura etiam deorum in | Cometa Romæ colebatur. |
luco Pli. lib. XII. cap. I. nonnullas causas adducit. |
PRÆTEREA tam obstinatissimo animo deorum suorum | |
cultum (vt etiam in eadem histo. Gothorum, & Sueon. | |
lib. I. cap. XII. habetur ) observabant, vt concitato | |
in nubibus fragore, sagittas ex arcubus in aëra excutientes, | Sagittis opem ferre putabant diis. |
ostenderent se opem afferre velle diis suis: quos tunc | |
ab aliis oppugnari putabant, Nec ea temeraria superstitione | |
cotenti, inusitati poderis malleos(quos Ioviales vocabant)ingenti | Mallei Ioviales |
ære complexos, magnaque religione cultos, ad eum vsum habebant, | |
vt per eos tanquam per Claudiana tonitrua, & pre vsitatam rerum | Tonitrua Claudiana. |
similitudinem, cœli fragores(quos malleis cieri credebant ) exprimerent, tantique sonitus | |
vim fabrilium speciem imitantes, deorum suorum bellis sic adesse admodum religiosum |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>