LIBER TERTIVS 97 |
|
|
|
De superstitiosa cultura Lituanorum paganorum. |
|
CAP. I. |
|
|
ALBERTVS Crantzius fidelis Germanorum historicus, | Alber. Crantz. |
qui claruit M . D & post eum Mechovita Polonus , afferunt | Mechovita. |
hos Lituanos tempore paganismi , dum gentilitatis | Lituanorum numina |
errore detinerentur , tria numina principaliter coluisse,ignem | |
videlicet , sylvas ,& serpentes. Ignem, quia omni sacrificio | Ignis. |
præsertur: vel ritum Persarum seducti,ignem ipsum Deum | |
arbitrabantur , teste Herodoto : vel Aegyptiorum opinione ducti , | Ignis animata bellua. |
qui persuasum habent, ignem animatam belluam | |
esse , & omnia , quæ nascuntur, devorare,& postquam detiorando | |
fuerit expleta,vna cum ipsa re devorata emori.Sylvas putabant sacras:omcesque | Sylva. |
bestias more Aegyptiorum eas incolentes, deos existimabant, poëta referente : | Virgi. |
Habitarunt dii quoque sylvas. | |
Immo & hac fiducia multæ nationes ductæ, Reges,ac principes suos fatis exutos,vt | Reges mortui combusti vel suspensi. |
vel dii fierent,vel inter deos eveherentur,combusserunt, aut in sylvis , ac lucis aureo | |
torque solenniter suspenderunt,quasi talibus sacrificiis laudem sceleris,ac mentiti numinis | |
divinitatem mererentur.Præterea serpentes vt sacros colebant,dum nemini nocere | Serpentes. |
videbanturt: ædium servatores,atque penates existimantes, quales Thessali excelso | Thessali. |
sepeliunt tumulo,vt Herodotus lib. II. asserit. Verum hæc superstitiosa cultura etsi penitus | |
sublata videtur , reliquiæ tamen eius dæmonum instinctu in nonnullis secretis | Norvegia. |
solitudinum ædibus perseverat,sicuti in Septentrionalibus regnis Norvegiæ,ac Vermelandiæ. | Vermelandia. |
Ab eo tamen impio errore anno Domini M.CCC.LXXXVI. prædicti | Iagello cum 8.fratribus ad fidem conversus 1386. |
Lituani purgati leguntur . TuncY enim fortissimus eorum princeps Iagello cum octo | |
fratribus suis ( teste Mechovita )ad fidem Christi pervenit : in qua adhuc hodierno | |
tempore religiosis incrementis perseverat. Meminit præterea historicus antedictus, in | |
confinibus Lituanorum ac Moscovitarum , statuam esse publico itineri impositam, | |
quæ patria lingua Zlotababa dicitur , id est , aurea vetula : quam singuli viatores | Zlotababa. |
certis munusculis placant , etiam si pili valorem non excedant:alioquin suscepti itineris | Virgo insula. |
nullam habituri securitatem , prout superius lib.II. cap XXIII. de insula | Vandalia. |
Virgine dictum est. Hoc idem Albertus Crantzium in Vandalia sua cum aliis portentosis | |
miraculis attestatur. | |