Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Secundus. De mira natura rerum Septentrionalium - Cap. XXXI. De diuersis formis littoralium saxorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
IN LITTORIBVS Ostrogotho, id est, Orlentalium | Braviken. |
freti Braviken dicti, vbi etiam torrens vehementissimus per | Norcopia. |
oppidum Norcopense illabitur, variæ admodum littoralium | |
saxorum figuræ, quasi humana arte sculptæ, vel politæ forent, | |
reperiuntur: quod procul dubio cœli, & elemento. secreto | |
influxu fieri æstimatur. Quidam etenim horum lapidum | |
formam capitis humani, manus, pedes, & digitos habent: | |
non tamen integro corpore compaginatam, sed distinctione | |
naturæ taliter expoliti. Gens autem illa talibus assueta spectaculis | Quotidiana vilescunt. |
nil hæc, & similia curat, nisi inquantum solidis eorum | |
muris, & stucturis poterint inservire. Reperiuntur etiam in montibus longe a mari | |
distantibus rupes naturali compagine, & rotunda concavitate formatæ, vt maximum | |
aliquod caldare æreum, vel thermarum concha putetur: prout videre licet apud Ostrogothos | Ketilberg. |
Lincopensem: vnde mihi origo est. Si Italica curiositas inde naturæ antiquitates ex | Origo autoris. |
trahere posset, certe non exiguo quæstu gauderet, quando nulli, vel pauci satiantur in talibus | |
inquirendis. Cernuntur etiam in multis vallibus montium infiniti lapides, globali | Globi bombardales e lapidib. vivis. |
formati figura, quantitate capitis vitulim, vel ovi anserini, vel majoris, aut minoris | |
qui nulla artificum apposita arte bombardis aptantur. Item cotes plana longitudine | |
repertæ illico bono vsui applicantur. Similiter & petræ marmorei generis apud | Cotes. |
Vestrogothos tam varii coloris, & quantitatis habentur, vt sine dolabris quasi sculptæ | Petræ marmoreæ. |
sepulchrorum vsibus adaptentur, quemadmodum lib. XII. dicetur de naturali varietate | |
saxorum ad quasuis stucturas applicando rum. . Sunt & crystallini lapides non longe | Crystallini lapides. |
ab Ostrogothorum oppido Sudercopensi hexagona forma, quantitate pugillari, vel | |
digitali dependentes: quorum splendore vtique ad majorem ornatum fabricari possent | Sudercopia. |
ædes, si incolæ plus attenderent ad pulchritudinem, quam firmitatem. Immo perpendentes | Causa suppressi ornatus. |
hostilem rabiem crudelius posse, & velle, ob decorem stucturæ, omnia devastare | |
magis fortisicant, quam exornant quævis ædificia sua: quamvis introrsum insigni cumriositate | Ornatus Aquilonarium in armis. |
communiter sunt ornata: sed præcipue, vt infra dicetur, micantibus armis, thoracibus | |
scilicet, & galeis, ac clypeis: in quibus gens illa omnem existimat inesse decorem, | Picata arma. |
quia magna pars tuendæ securitatis e his dependet: licet aliqua sunt atro colore picata, | |
ob rationes inferius de bellis assignandas. |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>