Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Secundus. De mira natura rerum Septentrionalium - Cap. XXVI. De Crystallo & Magnete - Cap. XXVII. De rupibus galeatis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
præmissorum, eo quod omnia mysteriorum plena sunt, quæ paucitate eorum merito | |
comprehendi possent. Dicitur: Qui dat nivem sicut lanam. Nix (vt omnibus | Nix. |
constare videtur ) e nubibus genita, late, diffuseque per omnia cadens dilatatur. Lana | Lanæ Cypriæ natura. |
autem sola Cyprica e frutice, seu sua planta ad hoc seminata, & maturata decidens, | |
vniversum campum tegit, & dealbat, vt incolis appareat quasi nix de cœlo descendens. | |
Et hinc incolarum opulentissimus quæstus, qui in totum diffunditur orbem, | Quæstus abundans. |
præsertim frigori subjectum, ob calorem fovendum, vti volucrum pennæ Indis | |
pro tegumento naturæ, ac mitiori flatu reprimendi caloris deservire videntur. Quod | Pennæ volucrum Indis. |
vero dicitur: Nebulam sicut cinerem spargit, parumper lib. I. cap. XX. hujus vouminis | |
de pruinis, & nebulis est respiciendum. Quod præterea: Mittit crystallum | |
sicut bucellas, patet in fragmentis eius, quæ vtique magnam habent quantitatem. | |
Sed ob frangibilitatem buccellæ dicuntur, vt modica contritione quasi inter molares | |
dentes facillime comminuantur. Vsus eius magis apud antiquos erat, quam modernos, | |
præsertim in scrineis, & manubriis gladiorum, prout cernitur in Cathedrali | Regis Haquinigladius. |
ecclesia Asloënsi regni Norvegiæ, vbi ensis insignis Haquini Regis pro pulchro | |
spectaculo reservatur. Magnetes etiam in extremo Septentrionis veluti montes, | Magnetis natura. |
vnde nautica directio constat, reperiuntur: quorum etiam magnetum tam vehemens | |
est operatio, vt certis lignis fagineis conjuncti, ea vertant in sui duritiem, | Lignum convertitur in saxum. |
& naturam attractivam. Quod vero superius lapides cernuntur quasi volantes | |
eiici, nemo non credit ob vim sulphureæ exhalationis, more bombardarum id fieri | |
posse Immo & magni cespites sine manibus præcisi, ad aëra elevati in longinqua | |
spatia proiiciuntur. |
NAVIGANDO e Germanico mari versus Septentrionem | |
tribus dietis, antequam introitus appareat ad Regiam | |
civitatem Holmensem regni Suetiæ, occurrit admirabilis | |
portus lingua vulgari gentis Hielmsnabben, vel Elgxnabben | Hielmsnabben vel Elgxnabben. |
appellatus, eo quod onagri, qui Eiga dicuntur, propter | |
attractum suavis venti eo concurrere consueverunt: vel | |
etiam quia montes, in quorum lateribus portus sunt, ita | Galeæ montanæ. |
a natura formati videntur, vt galeæ militares putentur in |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>