Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Secundus. De mira natura rerum Septentrionalium - Cap. XXIII. De pulchritudine, & vbertate insulæ Gothorum Elandiæ - Cap. XXIIII. De samosissima insula Gothorum, Gothlandia dicta
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
I
penes littora XX. vel XXX. pedum altitudine,quasi artificum manum ex industria | Muri naturale. |
collocatis.Immo & in oris eius Orientalibus aperto mari objectis, plures amœnissimi | Portus amœni simi. |
portus sunt : ad quos non minus curiositatis , quam necessitatis causa extranei | |
navigantes, veluti naturæ spectaculum visuri accedere solent. In hac insula | Regum venatio. |
tempore pacis reges Gothorum , & Sueonum , ob insignem eius amœnitatem , & | |
venandi exercitium,æstates transigere consueverunt. Etiam quia viciniori maris tractu | |
vltramarini principes commodius cum eis in arduis causis expediendis ibidem | |
congredi possunt. Præterea prope Aquilonare littus eius exurgis mons excelsus : | |
quem nauticum vulgus vitandi infelicis ominis , & marinæ tempestatis gratia, Virginem | Virgo mons dicit , & quare. |
vocat : atque in eius portu manentes certis munusculis puellis dari solitis , vtpote | |
chirothecis ,sericeis zonis , & similibus, eas tanquam amico munere placant. | |
Nec ingratum montis numen sentire videntur , prout aliquando factum meminit antiquitas , | Aquilonarium maleficarum conventus,& tardantium pœna. |
voce lapsa iussum fuisse donantem mutare portum ,ne periclitaretur :& | |
ita faciendo saluus factus est , vbi alii sunt periclitati. In eo monte certis anni temporibus | |
dicitur esse conventus Aquilonarium maleficarum , vt examinent præstigia | |
sua. Tardius ministerio dæmonum accedens , dira afficitur correptione. Sed hæc | Opinioni ceditur. |
opinioni ,non assertioni cedant . |
ORIENTALIS Gothiæ pars est, sic dicta, quasi Gothorum | Goth bonum dicitur,& Deus. |
terra , vel bona patria . Goth quippe bonum,sive | |
Deum lingua Gothica significat , & Landia terram . Est | |
enim multis rationibus bona :bonus in ea populus : boni , | Bona omnia. |
& securi in circuitu eius portus : bonus , & electus in | |
ea ager : bona armentis , equis , bobus , piscatione,venatione , | |
aquis, sylvis , pascuis , pulcherrimo marmore, & | |
omnibus rebus humano vsui neeessariis . Est in eius Boreali | |
parte præclarum oppidum Visby,in quo est arx munitissima . | Visby emporium. |
Fuit hæc vrbs quondam Gothorum, & multarum regionum emporium, | |
tantis opibus , & negotiatorum mercimonii frequens ,vt vix illi par in Europa simile | Nationum nomina. |
haberetur. Confluxere illuc Gothi , Suedi , Russi seu Rutheni, Dani, Prussi, |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>