- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
64

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Secundus. De mira natura rerum Septentrionalium - Cap. IIII. De sonitu horribili littoralium cauernarum - Cap. V. De rupe Monachi marini

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

64        DE MIRA RERVM SEP.

eius ruinam procul effugere, quam cominus positi nequeant sustinere . Quid autem
Mons Tartarorum.Vincen. in spe. histo. lib XXXI. cap. XXIIII. de simili materia sentiat,
verbis eius ,vt jacent, ostendetur: Apud Tartaros mons quidam exiguus est,in quo
foramen quoddam esse dicitur : vnde in hyeme tam maximæ tempestates ventorum
exeunt , quod homines inde vix , & cum magno periculo transire possint. In æstate
vero semper quidam ibi ventorum sonitus auditur,sed de foramine tenuiter egreditur .
Mons Vesuvius.Asserit etiam Dion Merula Alexandrinus tam vehementem sonitum in montibus
Sonus sub glacie instar tonitruorum.Vesuvinis quandoque in subterraneis cavernis audiri , vt tonitruis persimiles
esse perhibeantur , immo & superne , vti in terra mugire videantur. In Septentrionalibus
autem lacubus congelatis sub ipsa glacie , ob ventum inclusum , non minor
auditur sonus, quam sævi tonitrui ex densitate nubium in lateribus coarctati:de quo
ge cap. de piscaturis glacialibus aliquid ostendetur . Resert etiam Plin. lib. II
cap. LXXXII. sonum supra montes ,ob eorum concavitatem causatum, audiri.
Cadentes aquæ excitant magnum sonum.Neque ignotum relinquitur , Suidam dicere , in Danubio cataractas, id est,petras
veluti tumulos sub aquis existentes : super quas fluvius ille incidens , cum magno
sonitu repercutitur, scopulos circumvolvens


illustration placeholder

De rupe Monachi marini.


CAP. V.


Fare insula.                                        SVB dominio quondam ditissimi regni Norvegiæ prope
                                        insulam Farensem , mons est eminens in Oceano , quem
Rupes Monachus appellata.                                        appellatione conformi navigantes Monachum vocant.
                                        Habent enim naturali suo situm, & incisione partium , præsertim
                                        verticis , cappam contextam , immo & proprietatem ,
                                        vt omnes in dira tempestate ad eum confugientes,
                                        tutissime susceptos consoletur. Quinimmo væ omnibus
Circii venti.                                        his , qui vi ventorum agitati non attingunt fimbriam,vel
                                        sinum eius:quoniam ibidem adec sæviunt venti Circii, & Septentrionales,
vt eius asperitatem evasuri nautæ,cogantur intensissima arte & viribus,labore &
Montium nomina ab eventu.summa experientia omnimomento attendere ,& vigilare, qualiter effugiant
ad Monachum illum, tanquam portum securiorem . Sunt etiam aliorum montium
Bucca asini in Hispanianomina ab eventu , natura , situ , proprietate , similibus appellata ,vt Valla in historiis
meminit de monte, qui Bucca asini dicitur in Hispania, & alio monte Amoris,


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 13:21:44 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/olmagnus/0150.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free